Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 487 --

nisi tria sacramenta agnosceret nempe: baptismum, poenitentiam, matrimonium. Secundo, ea quae subsidii sunt regii, miserioribus parochis eundem rapere, neque ulli parochorum dare, spoliare illum ecclesias atque plurima alia, et haec a comitatibus Szaladiensi, Simeghiensi, Verocensi. Intuitu usurpati subsidii 10 mil. flor. dedit perceptori cassae parochorum, residuum eidem mansit, nec parochi sublevati sunt.

(Baronatus regni novus. Indigena comes Sermage.)

Ad finem Februarii diaeta protracta est majori otio quam labore. Quid in ea et qualiter conclusum | 618 sit, testantur editi articuli, circa quos noveris, baronatum, ut vocamus, regni unum adauctum esse, videlicet turmae praetorianae capitaneatum. Primus hoc titulo baro regni effectus princeps Nicolaus Eszterhazy. Secundo, appellationem rusticis ex dominali foro admissam esse, qua haetenus carebant etc. Comes Sermage indigena factus est. Fuit anno 1723. parens suus receptus pro indigena regni hujus, regia confirmatione accedente. Quod sibi valuit, ut et pro Hungariae indigena acciperetur, et erga taxam mediam sive pro aureis mille occasionem, quaerendi indigenatus, comiti praebuit Franciscus Kussevich, qui ob violatum a comite contractum mutuae societatis, quoad pannificinae fabricam et impeditam a comite aequam Kussevichianae pannificinae, eundem ex defectu legalis indigenatus, ad reluenda bona Sesztine, in jus vocaverat. Qua incommoditate semet liberare volens comes, indigenatum petiit et hunc obtinuit, opera praecipue bani et episcopi etiam Varadiensis baronis Adami Patachich.

Primas Hungariae Franciscus Barkoczi periculose Viennae decumbebat, sublevatus modice, cum Josephus rex Romanorum obvium sibi factum ad currum suum recepisset.

(Assessores duo tabulae banalis novi, magna regni displicentia et in protonotarium odio.)

Post finem diaetae hoc anno terminatae, ut et articuli diaetales anni 1765. inscriberentur, redeuntibus nunciis ad Sclavoniam, regni Sclavoniae generalis congregatio pro die 17. Aprilis Zagrabiam indicta est. Bano post diaetam Viennam adveniente, quia de augendi assessoribus tabulae septemviralis diaetaliter fuisset constitutum, petiit ipse a Majestate regia, ut in tabula similiter banali duo augerentur. Regina indulgente, cum is do minum Antonium Jankovich, titulo consiliarii antea potitum et olim vicecomitem Crisiensem, sub hac diaeta regni nuncium, alias affinem domino vicecancellario Hungariae Georgio Fekette et domino consiliario ac referendario Christophoro Niczki, proposuisset, prouti etiam dominum Petrum Spissich vicecomitem comitatus Zagrabiensis, suaque regia Majestas utrumque subito resolvisset, banalis tabulae assessorum numerus hac ratione et anno hoc adauctus est. Antea enim fuere banus ut praeses, duo ex magnatibus, ex clero unus praelati nomine, et ex nobilitate tres, nempe vicebanus et protonotarius ex officio et tertius a regia Majestate nominatus; nunc vero ex statu nobilium quinque essent. Res haec magnam apud clerum et magnates invidiam concitavit. Dicebant primo : [ERROR: no reftable 64:] [ERROR: no reftable :] 14 i ½ redka prekrižano. |

619

Quod dum diaetaliter de augendis tabulae banalis assessoribus constitutum non fuisset, banum sine praevio statuum ordinumque consensu

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.