Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
nisi tria sacramenta agnosceret nempe: baptismum, poenitentiam, matrimonium. Secundo, ea quae subsidii sunt regii, miserioribus parochis eundem rapere, neque ulli parochorum dare, spoliare illum ecclesias atque plurima alia, et haec a comitatibus Szaladiensi, Simeghiensi, Verocensi. Intuitu usurpati subsidii 10 mil. flor. dedit perceptori cassae parochorum, residuum eidem mansit, nec parochi sublevati sunt.
(Baronatus regni novus. Indigena comes Sermage.)
Ad Primas Hungariae Franciscus Barkoczi periculose Viennae decumbebat, sublevatus modice, cum Josephus rex Romanorum obvium sibi factum ad currum suum recepisset.
(Assessores duo tabulae banalis novi, magna regni displicentia et in protonotarium odio.)
Post finem diaetae hoc anno terminatae, ut et articuli diaetales anni 1765. inscriberentur, redeuntibus nunciis ad Sclavoniam, regni Sclavoniae generalis congregatio pro die 17. Aprilis Zagrabiam indicta est. Bano post diaetam Viennam adveniente, quia de augendi assessoribus tabulae septemviralis diaetaliter fuisset constitutum, petiit ipse a Majestate regia, ut in tabula similiter banali duo augerentur. Regina indulgente, cum is do minum Antonium Jankovich, titulo consiliarii antea potitum et olim vicecomitem Crisiensem, sub hac diaeta regni nuncium, alias affinem domino vicecancellario Hungariae Georgio Fekette et domino consiliario ac referendario Christophoro Niczki, proposuisset, prouti etiam dominum Petrum Spissich vicecomitem comitatus Zagrabiensis, suaque regia Majestas utrumque subito resolvisset, banalis tabulae assessorum numerus hac ratione et anno hoc adauctus est. Antea enim fuere banus ut praeses, duo ex magnatibus, ex clero unus praelati nomine, et ex nobilitate tres, nempe vicebanus et protonotarius ex officio et tertius a regia Majestate nominatus; nunc vero ex statu nobilium quinque essent. Res haec magnam apud clerum et magnates invidiam concitavit. Dicebant primo : Quod dum diaetaliter de augendis tabulae banalis assessoribus constitutum non fuisset, banum sine praevio statuum ordinumque consensu
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.