Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 486 --

sed videns, quam in aquam anser garrulus cum anseribus et anatris sit submersus vel praecipitatus, ex apraehensione die 25. Decembris ibidem Posonii sacrum incoans, apoplexia tactus est, cujus sibi cura fait diuturnior.

Denique et lues pecorum fuit in partibus multis et authumnus a 14 fere Septembris continuo scatens pluviis, aquarum exundationibus, ut authumnalia congregari nequiverint, et quae fuere composita, ob contractum humorem putrefacta pesumiverint, far praecipue; vindemia fuit misera, et vinum ob aquas debile. Continuavit | 614 autem ejusmodi tempus ad medium Martii.

Hоc anno die 30. Augusti Zagrabiae media sexta mane obiit Nicolaus Sigismundus Thauszy, episcopi Zagrabiensis frater uterinus et germanus, homo rudis, excessuum plenus, ut passim Palaszika nuncuparetur; rebus temporalibus semper immersus, ut praefecturis, negotiationibus et vitiis aliis, dempta veste in eo clerici nil fuit. Antea saepe castigatus poenis etiam publicis, a fratre episcopo 1752. factus canonicus, tum archidiaconus Vasca, deinde Bexin praepositus infulatus titulo de Кое, vicecolonellus Dubicensis, episcopo et capitulo semper ob vitarn et mores pudor ac dedecus. A morte sua fabula prodiit, eum Dubiczae in habitu militari saecularique vagari. Huic in archidiaconatu Bexin successit Josephus Galliuff, in canonicatu Antonius Pullai ex parocho Oboroviensi et Posegano.

Annus 1765.
Notanda sequentia.

Primo. Ob diaetae Posonii continuationem banalis tabula anno hoc suo caruit foro et judicatu.

(Nuptiae Josephi regis Romanorum.)

Secundo. Die 23. Januarii Viennae peractae sunt nuptiae regis Romanorum et Austriae archiducis serenissimi Josephi cum Josepha Maria, nata 30. Martii 1739. filia imperatoris Caroli VII. et sorore ducis moderni Bavariae. Нaе nuptiae pompam illam non habuere uti priores, sive 1760. cum defuncta Isabella Parmensi, et videbantur plus religiosae esse quam solennes; intra pauperes distributum aes copiosius. Occasione hac tantum cohors praetoriana Germanorum Viennae erecta est instar hungaricae illius anni 1760. Hortus oliin Eugenianus attributus huic cohorti est, data illi ante hungaricam eminentia, est enim germanicae juventutis; et ne lis sit eatenus aliqua, quod hi Germani charactere superioris procenturionis vulgo oberleitinantii gaudeant, dum Hungari subprocenturionis honore insigniti forent, conclusum publicatumque est. Horum insuper Germanorum exigua et periculis carentia sunt obsequia, cum Hungari praecursare obligarentur tantorum periculo et ruina. Pro hac augusta nulla fuere exacta per Sclavoniam et Hungariam, ut alias fieri solitum, honoraria, neque ad nuptias invitabantur magnates Hungariae; episcopus nihilominus Zagrabiensis Franciscus Thauszy ex cleri, capituli suoque aere aureos Cremnicenses mille reginae pro neonupta submisit medio canonici Josephi Galliuff, qui mense Decembri prioris anni Posonio rediverat et cum aureis praemissis fuit Viennam ab episcopo missus, ut labem, quam ex publicis in diaeta adversus suam negligentiam accusationibus contraxerat, abstergeret. Accusabatur autem in diaeta, quod curam nullam spiritualium haberet, ut populus non

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.