Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 485 --

et fabricas varias promoturi. Successive totum exanuit, et Bohoemi illi profugerunt. Anno isto aeque pro famelicae plebis subsidio rapae subterraneae vulgo krampyi in Croatiam ex Bohemia in novem currubus adductae per regnum et confinia passim sunt introductae.

Hoc quoque anno et sub diaetae decursu bona, quae hactenus invalidorum vocata comissio tenuit, olim culinae generalium ad Carolostadium quidem, Dubovacz, Szvarcha et Zvechay, ad Capronczam autem tenuta Caproncensia, item Ivanecz, Petrianecz etc., generalis Beck qua gubernator accepit lege ea, quod annis singulis ex cassa militari generalatuum fl. rh. 9000 invalidorum commissioni sit daturus. Fecit attamen ex subditis non solum milites et centurias, sed beneficia omnia ad cassam applicuit et abhinc magnas comitatibus incommoditates, privatis quoque in vicinia possessionatis, parochis item, prouti ex protocollis et repraesentationibus appareret. Baro Stephanus Patachich cum bonis Novigrad in anno 1749. emerat 12 domus ad Carolostadium in vico Sidovszka vulicza appellato, superinducta donatione regia. Has domus occupavit vi generalatus Carolostadiensis et Franciscum Patachich filium Stephani ejecit. Post plures repraesentationes resoluta fuit Patachichii exsolutio, ipseque ad contrahendum cum domino generali Beck remissus. Commissiо superius insinuata ad limites generalatus operabatur magnis impensis. Episcopus Zagrabiensis saepe admonitus, si quid haberet, ut exhibeat; verum is, ne censuram in aula habeat, cum, ut dicebat, vivere possit et aulae intentionibus nolit refragari, nihil se habere rescripsit; quam ejus epistolam inactare, sive in protocollum inferre militares effecerunt. Ipse ideo pro summo statista est habitus et anno sequente 1765. Stephaneo ordini intra commendatores adnumeratus [ERROR: no reftable 63:] [ERROR: no reftable :]22 i ½ redka prekrižano. 613

Hoc insuper sequentive anno ultra mille juvenes ex generalatibus his a generali Beck educti sunt, ad artes varias condiscendas Viennae ac alibi. Res haec quem habitura est eifectum, posteriores anni docebunt, nunc pro more quidam laudabant, reprobabant factum alii. Insuper ad 500 juniores sive ab anno aetatis suae 18 ad 24 eductae sunt una cum maritis suis foeminae, quae texere aliaque condiscerent. Maritatas autem ideo accepere, ut cum maritis suis redire aliquando possint. Samoborini, ubi cupri boni ab olim fodinae haberentur, ferri etiam sunt detectae et colli incoatae anno sequente.

(Lectoris Malenich memoria.)

Posonio scriptum, ablegatum capituli Georgium Malenich disseruisse palam de augenda contributione vel maxime vero, quod nobis volupe charumque sit, dum subditi nostri, ad nos venientes, nobis ferunt anseres, anatras, capones, et dum videmus pendere quidpiam ex eorem manibus, eos audimus et benigne accipimus, si vero nil adferentes intuemur, repellimus; certe, ut indigna haec fuere diaetali congressu et levissimi judicii sui suaeque infamis avaritiae indicia, sic de condigno explosus est nedum ibidem ab intelligentibus, sed pluribus, ut vocant, pasquillis, non sine cleri et capituli Zagrabiensis censura; anatrum anserumque haud facile abolendam memoriam Posonii ac per Hungariam reliquit. Credebat ille, sua loquacitate se meriturum favores aulae et Stephanei ordinis parvam crucem, pro qua supplex erat, et dein episcopatum;

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.