Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 484 --

nemo scribere potuisset, et servivit ad excitandum adversus me odium per Hungariam. Hinc idem episcopus Joannem Jozipovich canonicum Zagrabiensem et hoc anno Viennae collegii croatici rectorem disposuit, ut in Croatiam scripserit, Kollarium fateri esseque sub juramento fassum, opus illud neutiquam suum, at meum esse. Quae res heu quale odium excitavit adversus me tam in capitulo, quam et regno. Secundo, in eodem | 611 opusculo non parcitur Rittero et cum falsifitatibus. Quare dum duxit me Ritteriana ova spargere, cum extraneus devoluta ad me Ritterii quaedam scire nequiverit, viderit autem Ritteriana manuscripta Paxius, suspicione gravatur. Tertio, quia inferioris opus primas non vulgasset ut istud, Paxium autem promoverat ipse ad episcopatum Syrmiensem, quod ad putum primatis collegium olim Pazmanianum emerit, egregie decipiendo capitulum. Quarto, quia Paxius eodem tempore, quo opus illud vulgari describique incepit, Posonio abiit, ut de illo qua absente haberi non possit suspicio, hinc neque purgatorio juramento gravatus est. Quaedam imperite et hiulce ex legibus applicata eo opere sunt, vel ipse Paxius talia congessit, vel cum Sigismundo Komaromi ad latus suum continuo. Quinto, quisquis stylum Paxianum perspectum habet ejusque cogitandi vim, arguet opus illud Paxianum esse. Interim certo istud affirmare nequeo, cum auctor latuerit. De diaetali in reliquo progressu videnda diaetae acta. Post disputationes inutiles tandem ad aulae vota promisaa est contributio in annuis fl. rh. [ERROR: no reftable 62:] [ERROR: no reftable :]Ostalo ne ispisano in augmento prioris, caeteraque ex actis et articulis diaetalibus videnda.

(Initium causae intra clerum et comitatum Zagrabiensem.)

Quod Sclavoniam nostram attinet, exigua obtenta sunt diplomatis anno 1750. elargiti, cupiebant diaetalem confirmationem, neque tamen vel propositum. In anno 1751. facillimum fuisset negotium, at tum a regni protonotario fuit declaratum, diploma illud regium a statibus nunquam fuisse promulgatum. Cupiebant etiam, ut ex banali tabula directe ad septemviralem provocaretur, sed neque istud effectum. De consiliariatu in cancellaria Hungarica Viennae conditus est sine effectu articulus. Sub hac diaeta initium accepit lis intra comitatum Zagrabiensem et clerum intuitu appellationis subditorum ecclesiae. Petrus Spissich vicecomes Zagrabiensis insigniter laesivam sub diaeta ad banum Posonium relegat instantiam eo in merito. Banus celebrata isthic conferentia, ad diaetam negotium non deduxit, sed privative repraesentavit aulae, adfirmando, et privilegia et usum esse pro clero. Res subinde missa ad status Sclavoniae pro opinione, de quibus infra.

Interea sub diaetali Posonii decursu Crisio generalis Rizzi translatus Graecium, hinc pro Brentano mortuo Carolostadium generalis Preiss, Belovarinum autem pro Rizzio generalis Antonius Szetwitcz, qui hactenus private vixit Berdoviczii in bonello Voikovichiorum Sztari Dvor vocato. Generalis Beck plurima inter, quae in generalatibus Carolostadiensi et Varasnensi instituit, ex Gomerje partim pulsis partim exsolutis schismaticiis, Bohoemos quosdam induxit, qui per Zagrabiam sunt profecti spe et fiducia | 612 ea, quod isti locum excolent, commerciis magis idonei reddentur

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.