Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 482 --

cremnicensibus frumenti metreta venderetur, cui malo ut obviaretur, permissum a regina fuit, ut ех Hungaria triticum ac siligo ad status Italiae praedictos mitti valeat. Mercatores ergo quidam spe lucri primo cum Neapolitans contrahunt, pro procuranda ipsis notabili quantitate triciti, quod еtiam mutuatis pecuniis in Huugaria atqne Croatia pro duobus milionibus fl. exsolvunt precio primum levi, tum per eos adaucto; sed spe majoris lucri ac adaugendi Neapoli frumento precii, promovere negligunt Neapolim, ast ad finem Maji ejus expeditionem differunt; Tergesti, Labaci, Flumine, Goritiae etc. ex Hungaria conductum conservantes. Interea ne fame pereat Neapolis, ab Hyspaniarum rege provisum Neapolitanis exstitit, scriptumque Austriacis illis dardanariis, frumento Neapoiitanos non indigere. Qua de causa triticum minori est venditum in illis littoralis Austriaci partibus, quam fuisset ab Hungaris comparatum, preciumque momento quasi ubivis decrevit et mense Junio Zagrabiae triticum a fl. 1 crucigerorum 45 offerrebatur, multosque spes ex aliorum miseriis divitias congregandi non solum decepit, verum ob contracta debita fecit miseros.

Vigesimo.

(Poloni electionem servantes regesque eligentes)

anni hujus die sexta Maji, pro regis electione diaetam incoavisse scribebantur summis pro more ipsorum et re ipsa contentionibus ac, uti diceretur, jamniutuis caedibus. Vigesimo primo.

(Dominus Paulus Krusper)

cameralis administrator mense Majo ad Bacsiensem cameralem administrationem transfertur. 609

Vigesimo secundo.

(Obiit Posonii comes Christianus Josephus Erdoedy)

aetatis 23; filius comitis olim Ludovici. Empto dominio Szamobor, cum ad exordium Martii Posonium rediret, ut de matrimonio constituat, cum filio Joannis Nepomuceni comitis Erdoedy, festo Josephi saltationibus indulgens nimiis, febri correptus et ab eadem est extinctus, spei erat magnae. Obiit similiter Carolostadii generalis Antonius de Brentano Italus natione die 9. Julii 1764, cui in officio brigaderi Boekiani successit generalis Preiss ex praesidii Graecensis commanda; hanc accepit generalis Rizzi commendans Crisiensis, et huic successit generalis Antonius Setwitcz, Belovarinum ordinatus eorsumque abiens. Iste biennio privatim vixit Berdoviczii in bonello Voikovichiano Sztari Dvor vocato et ab se titulo arendae possesso.

(Diaeta Posonii, libellus Francisci Kollarii.)

Posonium ad constitutum diaetae diem convenere status, festum nempe sanctae Trinitatis sen diem 17. Junii. Sub initium pro more actum de caeremoniis; lecti Viennam pro invitandis suis Majestatibus nuncii. In capite horum fuerat archiepiscopus Colocensis comes Josephus de Batthyan. Majestates suae nempe Franciscus I. imperator, Maria Theresia regina, Josephus rex Romanorum die III. Julii comparuere, quos pro more primas Hungariae Franciscus Barkoczi salutavit, oratione hic adnexa sub A.[ERROR: no reftable 61:] [ERROR: no reftable :]Sada se ne nalazi u rukopisu taj govor.

Dum pro more Posoniensem arcem ingrederentur Majestates, plebs pro: vivat Maria Theresia, clamabat: vivat Franciscus Nadasd banus Croatiae, qui affectus bano ingratus fuerat credebaturque ab inimicis procuratus. Die altero propositiones regiae auditae sunt, augendae videlicet contributionis in uno millione et banderiorum regulationis. Eodem quasi momento Viennae impressus libellus Adami Francisci Kollarii, Pannonii Neosoliensis, Mariae Theresiae Augustae a consiliis et Vindobonensis bibliothecae

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.