Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 480 --

Comes Petrus a Sermage, item Franciscus Patachich in persona abiverunt, baro item Michael Malenich, Ignatius baro Magdalenich Petrum Ballog sui loco misit.

Joannes Jursich supremus comes comitatus Zagrabiensis per regales vocatus non fuit, quod fieri alias debuisset. Hoc quidem casu evenisse dicebatur evocandusque promittebatur, sed studiose factum est, ut non sit, qui impediat, hunc comitatum vicebano iterum adjungi.

Ex inferioris Sclavoniae comitatibus vigore articuli 1751. Hungaricorum instar ex singulo comitatu sunt exmissi ablegati.

Notari etiam meretur comitatus Varasdinensem et Crisiensem petere: ut fora vicecomitum, judlium similiaque ambulatoria tollantur eriganturque tabulae instar districtualium; comitatus Zagrabiensis huic petito adversabatur, utinam hoc eveniat ob justitiae administrationem.

Decimo septimo.

(Naulum admittitur capitulo et civitati.)

Sub eadem congregatione admissum, ut capitulum Zagrabiense una cum civitate regia agnomine in pago Ternje pontem navalem in fluvio Savo erigant, cum comitis a Sermage negligentia et Savi impetu trajectus antea ab eodem habitus penes Kolledovchinam, Dolni Brod vulgo dictus, subsistere nequeat. Quae res quem habitura sit effectum, docebit eventus. Ab ipsis tamen pons erectus est, et pro erectione viae comitatus mensuatim laboratores numero 125 ordinavit.

607

Decimo octavo.

(Franciscus Patachich comes fit; de eodem notitia.)

Sub eadem Francisci Patachich ab anno 1733. baronis. super titulo comitis diploma est promulgatum. Familia Patachich ex Bosnia advenit, juribus Hergfianis aliorumque per foemineum sexum crevit, et omnino fuit illustris et patriae multum proficua, ut videre est in meis memoriis historiarum ecclesiae Zagrabiensis. Singularis est haec familia a viris litteris faventibus et litteratis. Stephanus Patachich 1629. mortuus, immortalis vir memoriae et de hac patria meritorum, personalis praesentiae fuit in Hungaria: Nicolaus, regni protonotarius; plures clari sunt in militaribus honoribus; Balthasar vir egregie lectus multaque scribens, fuit primus ex parte Croatiae in cancellaria hungarica Viennae consiliarius, evijus filii: Alexander aeque in cancellaria Hungarica consiliarius, Gabriel archiepiscopus Colocensis 1745. mortuus, Ludovicus etiamnum vivens, anno 1733. comites facti sunt; reliqui autem de eadem familia liberi barones anno eodem.

Praedictus Franciscus filius est Stephani baronis, de quo supra, qui priori anno Petri olim Keglevich filiam nomine Catharinam duxit uxorem, per hanc consecutus debita passiva in 60 milibus et bona Popovecz ac Kalnik cum Guscherovecz. Nunc unicus episcopus Magno Varadiensis Adamus Patachich, filius Nicolai, ะต Patachichiis baronibus vivit. Fratar hujus in Lansztross Cisterciensis hoc anno ibidem monachus decessit, soror Regina nomine baronis Josephi Kulmer est conthoralis.

(Paulus Rauch baro promulgatur.)

Similiter Pauli Rauch diploma super baronatu fuit promulgatum. Est ipse Joannis olim vicebani filius, actualis colonellus Kostanicensis, qui hoc anno etiam uxorem duxit ex Hungaria nobilem[ERROR: no reftable 60:] [ERROR: no reftable :]prazno mjesto........natam Szegedi. Caeterum sub Ferdinando III.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.