Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 479 --

cum et ut aliquando honorem habeat, se fuisse vidisseqne diaetam, nam 1741 a bano Eszterhazio obtinere hoe non potuit, etiam per exercitam factionem 1751. nec cum Rauch, nec Naisich conveniebat, rejectus ideo. Fatum Busan a bano proponi curavit, ut in casum emergendorum quorumpiam regno et nobilitati vulnerum, haec tollerentur ex praejudicio erga Busanium, quod is defensor et salus patriae esset, neque sit, qui murmuret, vel adversetur soluta diaeta, ageret denique ipse pro recuperandis avulsis vicebanali officio. His ergo electis regni ablegatis, pro compilanda instructione die altera et subsequis in domo regnicolari sub bani praesidio actum est, haec vero ideo, ut clerum et episcopum laterent praecipua. Ad speciem quaedam sunt posita, generaliter additum, ut residua ablegati cum bano et protonotario Posonii videant, et quaecumque sive ex comitatuum gravaminibus sive alias excerpenda, proponenda, urgenda, efficienda putaverint, agerent libere; quod haud evenisset, si Busanius ablegatus non fuisset. Studiose autem haec sic facta sunt, ut hac rationŠµ sequentia valeant obtineri: primo, judicatus ille cleri intuitu subditorum suorum sine appellationis beneficio tolli, vel saltem regulari ad recti, justi aequive rationem, consequenter judicia pro lubitu tolli; secundo, banderiorum bano et regno procurari subjectio; tertio, episcopalium et capitularium tolli jurisdictio, qui in suis territoriis publias regni constitutiones non reciperent, nisi in favorabilibus, pluraque similia.

606

Adfuere etiam inferioris Sclavoniae comitatuum ad hanc congregationem ablegati cum eorum comitatuum gravaminibus, qui aeque relegati sunt ad conferentiam Posoniensem, extrahendaque ibidem extrahenda. Caeterum ad praedictam diaetam praeter suprascriptos ablegatos et protonotarium, comitem item banum hi mense Junio profecti sunt (legatis diurnum constitutum cuivis fl. sex) videlicet:

Sigismundus Komaromi fiscalis in Croatia regius pro episcopo Zagrabiensi erga diurnum fl. rh. a principali suo promissum sex, una et pro comitibus Keglevich.

Reverendissimi Georgius Malenich et Josephus Galliuff canonici Zagrabienses ex parte cathedralis ejusdem capituli erga diurnum singulo fl. 5.

Reverendissimus Paulus Jurak, canonicus Chasmensis, parochus bisztricensis ac anno hoc die 24. Januarii Zagrabiae ab episcopo Putcz in abbatem sanctae Trinitatis de Sikloss benedictus pro parte capituli chasmensis erga fl. rh. 200 pro toto tempore.

Joannes Paulus Plepelich, notarius campi Turopolja, ex parte ejusdem campi erga diurnum fl. 2, insuper idem pro praeposito Zagrabiensi pro fl. 200.

Alexander Szechen, vicenotarius comitatus Zagrabiensis, pro comitibus Sigismundo et Christophoro Voikffy de Volkovich et Klokoch pro fl. rh. 200 pro to to tempore.

Josephus Spissich advocatus, pro comitibus Ludovico Patachich et Christophoro Orsich erga diurnum a quolibet fl. rh. 2.

Ladislaus Szalle, judex civitatis Zagrabiensis, pro eadem civitate erga diurnum fl. rh. 3, insuper pro itu ac reditu fl. 100, suoque consangvineo menstruatim fl. 10.

Ambrosius Vellachich, notarius civitatis Varasdinensis, pro eadem civitate erga diurnum fl. 2 etc. etc.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.