Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 468 --

per litteras fovens amicitiam; quae 1760. acta fuere ac initio 1761. Eodem hoc anno 1761 Octobri mense in Reka obiit ibidemque in parochiali est sepulta praedicta comes vidua Theodora, relictis filiis Julio (qui invita matre 1759 cum filia comitis generalis Benvenuti Petazzi Carolostadii motrimonium iniit Anna nomine, admirantibus cunctis, juveni neglecto inculto generalem filiam suam tradere voluisse, quod tamen salacitas ejus fecit, habendique mariti pruritus, hine ne prostituat familiam et generali vulnus ex matrimonio filii sui inhaerens, filia quoque augeat, comiti illico data est. Haec mihi nota sunt, ob amicitiam generalis Petazzii, quae ipsa cogit tacere circumstantias reliquas, cum nec vulgo notae fuissent); item Josepho, de quo supra fol. 571., Johanna item antedicta. Hujus curatellam domino Nicolao Skerlecz mater commendavit in testamente, protectionem reginae ipsi, ac comiti banc. A matris morte (foeminae salacis prurientisque in senio etiam libidinis, ut relictis aliis mihi notis eventibus satis appareret ex publico illo, fol. 199 et 200 supra commemoratis; lubentissimeque monachis et ecclesiasticis succumbebat, dicens: mereri se credere, dum esurientibus carnes praeberet et famelicis provideret serviretque) Johanna dispositione etiam regia Ursulinarum monasterio Varasdinensi fuit tradita, 300 fl. regina annue ei suppeditante. Praedicto domino Nicolao Skerlecz puellae in bonis Reka et praetensionibus iis, quae ei a fratribus fuerant, strenne curante, ac post varia huc non pertinentia anno hoc coram bano contrahente; quo absoluto intra fratres et sororem contractu, praedicto comite Samere Varasdinum redeunte, regia Majestate admittente, prouti etiam domino comite bano, anno hoc Aprili mense idem comes cum Johanna Keglevich, filia Alexandri, conjunctus est, ac uxoreo jure in Croatia possessionatus atque bonorum Reka dominus est effectus. Felix ei fuit eremitica maschera, multosque haberet sequaces, si eadem salus foret se imitantibus. Interim si per futuros haeredes contingat in Croatia stabiliri familiam comitum horum, sciet ex praemissis posteritas, originem croaticam descendentium metiri; hoc enim fine antedicta notavimus.

Vigesimo quinto.

Medio Decembris generalis Böck Carolostadium per Zagrabiam abiit.

(Descriptio anni.)

Anni hujus fuit universalis in omnibus defectus, frumentum plane nullum, vini procreatio exigua, fructus arborum nullus, nullaque legumina; lues pecorum magna, glandium desiderium, verbo annus sterilissimus, herbis demptis, quae foeni copiam produxerunt. Authumnus calidissimus seeutaque hyems, ut hic in Croatia modicum gelu diebus 22. 23. et 24. ac 25. Novembris fuerit. Postea tota hyeme nulla glacies, propterea glacinae vacuae emanserunt. Ob hos favores temporis plebs copiosas fecit pro anno sequente inseminaturas.

(Mors regis Poloniae.)

Die 5. Octobris anni hujus Dresdae obiit dux Saxoniae et rex Poloniae Augustus III. ex apoplexia aetatis suae anno 67.

(Comaromium terrae motu destructum.)

Die 27. Junii terraemotu Comaromium corruit in muris et aedificiis, Jaurinum multa passum, Strigonii, Pesthini aeque, sed sine notabili damno fuere terraemotus. Comaromii longius duravit hoc fatum.

593

Obiit Zagoriae in dominio suo Dubrava domina comitissa nata Kohari, nupta comiti Sigismundo olim Keglevich, aetatis annorum

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.