Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 467 --

accusationumque finem ponens. Vide supra pag. 507. et 508. Primus ultimusque familiae baro, prope 50 fl. milia congregavisse, dicebatur. Rumor fuit, ferendam seu latam hanc fuisse a Papa sententiam: "Sanctissimus motu proprio ac de suae potestatis plenitudine episcopum Segniensem non damnandum censuit". Quidam ferendam dicebant, latam alii, mihi ignotum, cum sententiam non viderim. Plura quoque vulgabantur, ut mors veneno data, a praebente viaticum ea interrogatio, num sit innocens; aliaque, quae ut incerta (o)missa facio.

Vigesimo primo.

(Praesidiorum erectio.)

Reparabantur vel potius erigebantur magno miserae plebis incommodo et fatigiis umbrae praesidiorum Pedell et ad Costaniczam Ded arces, ut fumus aliquis foret propositionum bani. Vigesimo secundo.

(Congregatio regni.)

In congregatione Decembri mense Zagrabiae habita ad fumum singulum 40 floreni impositi et per cancellarium Hungariae comitem Franciscum Eszterhazy, petito subsidio pro coronatione futura archiducis Josephi in Romanorum regem, delatum non est, sed elegans missa excusatio. Innotuit quoque novi ordinis in Hungaria erectio sub titulo s. Stephani Hungariae regis, de quo sequenti anno.

Vigesimo tertio.

(Komaromi fiscalis regius in Croatia.)

Ob imminenentem banalem tabulam ad finem Decembris in fiscatem regium in Croatiae regno fuit resolulus dominus Sigismundus Komaromi, hactenus fiscalis episcopi, quo in munere Komaromio successit dominus Thadeus Bedekovich, frater assessoris Antonii atque cassae regni perceptoris et in temporalibus episcopalis vicarii.

Vigesmo quarto.

(Nova familia comitis Samere in Croatia et rei hujus descriptio.)

Notari quoque debet, anni hujus initio comitem vulgo dictum Samere in Croatia possessionatum se effecisse; quod sic accidit. Idem comes Bohemus origine dicitur, cognomen ei verum est . . . .[ERROR: no reftable 59:] [ERROR: no reftable :]Ostalo prazno nije ispisano. sed a praedicato Samere hic semet vulgavit. Parentes in Bohemia adhuc habet. Postquam ultro citroque fuisset vagatus et pro more juvenum comitum obligurisset cuncta, habitu eremitae in Croatiam appulit, ac ad Rekam prope Kalnik in Crisiensi comitatu, bonis viduae Alexandro Keglevichianae, natae Theodorae Petazzi ex Carniolia, ad capellam s. Barbarae eremiticam incepit ducere vitam, ac eremitam se finxit. Ob politiores mores, lingvarum multarum peritiam, musicam item, ab antedicta comitissa ex eremo vocabatur, ut filiam ejus Johannam educatione hactenus naglectam in musica et lingvis instrueret, egit itaque eremitam ac instructorem. Jamque familiaris in arce Reka potius quam eremita videbatur, ut suspicionibus etiam non vacaret ex continua conversatione cum puella Johanna. Ducebatur cum puella et matre ad loca omnia, ac demum deposita, maschera eremitica reinduit comitissae liberalitate laicalem vestem, sed quia ignotus omnibus, ne impostor sit, ut ii, quorum mentio facta est fol. 490., a comitatu Crisiensi fuit interceptus, ad carceres positus, examinatus, cum fassionis suae veritas per litteras e Bohemia rescriptas, item generalem Balassa Jaurini commendantem, cui sangvine jungebatur, fuisset firmata, e carceribus est dimissus abiitque ad suos cum | 592 antedicta Johanna,



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.