Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
si consentire tres assessores vidit, ultro progressus non est; si divisa fuere assessorum vota, plerumque adhaesit assessori illi, erga quem majori fuit affectu, persaepe nec quaestionem intelligens, nunquam autem disputans, ut suae opinioni subscribatur. Prima illi uxor fuit Hranilovich vidua, qua privatus, Naisichii opera duxit Theresiam natam Schettar aliter Sumechki, relictam vicecomitis Benger. Cum hac crevit divitiis et facultatibus, Schettariana obtinens et Bengeriana, quae postrema, habitis dono a fratre episcopo pecuniis, reluit Bengerianis successoribus, uti Megye et Szudovecz, in Guscherovecz quoque praetensiones viduae Schettarianae exsolvit. Sane connubio hoc fuit felicissimus, nedum ob bona et divitias, capitaliaque aquisita, sed ob uxoris prudentiam modumque agendi singularem, ut haec illam omnibus acceptam faciant, magisque commendent, quam formosissimas alias, quibus forma exitio est. Maturitas hujus dominae est singularis, nec facile describi potest. Multa etiam ab episcopo Braniugh recepit, ut praedium ad Ugram Ferluh vocatum, item pecunias in 8000 fl. pro emendis bonis Bogachevo.
(De familia Schettariana et Magdalenichianae viduae digna memoria.)
Meminisse hic etiam voluimus fatae Theresiae Alojsiae Schettar, jam viduae Magdalenichianae. Origo familiae suae inde summitur, quod abavus ejus settaceos vendebat, ut a schett croatico Schettar sit cognominatus. Vulgo credunt, eum inde divitias corradisse verum idem abavus, referente mihi fata Theresia scripturasque desuper habente, sive in campo post caesos Turcas epiphium unum aureis plenum reperit, sive a Turca
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.