Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 455 --

Elisabetha Malatinszki contrahit, hancve pauperem atque una forma corporis ac adolescentia superbientem a latere dominae comitis Sermage, natae Draskovich, secum copulat. Ex qua etiam filium suscepisset matri invisum, ut a fasciis alienarum domuum inquilinum agere infantem oporteret. Jam de hac eadem Malatinszki pro posteritatis notitia est scribendum.

(De Malatinszkiis notitia.)

Noveris itaque posteritas, familiam Malatinszki nos ignorare, quae, undeve sit; ex Liptoviensi Hungariae comitatu esse dicitur. Comes Josephus Casimirus Draskovich generalis nunc vivens et cujus saepe superius mentio, cum in regimine fuisset Leopoldopoli in Hungaria, qua tum vicecolonellus existens, ut mulieriosus esset ac ad libidinem pronus, Susanae Malatinszki forma omnino singulari, tum et conjuncta corporis elegantia captus . . . .[ERROR: no reftable 46:] [ERROR: no reftable :]1 redak prekrižen. eam secus . . . .[ERROR: no reftable 47:] [ERROR: no reftable :]½ redka prekrižano. obtinere nequivisset, nisi uxorem habeat, praelegit Susanae matrimonium. Sane hoc fatale fuit illustri Draskovichiorum domui hujusque ruina. Mater generalis, nata Catharina Preindass, Susanam neque in sui conspectum permittere voluit, Varasdini eam tamen tenuius providebat, ut aere alieno gravari maritum oporteret, tam ad conjugis quam et affinium intertentionem . . . .[ERROR: no reftable 48:] [ERROR: no reftable :]1 i ½ redka prekrižano. Marito ejus emenda promotio (fuit enim tum decurio solum) emptnsque illi capitaneatus, fratri item ejus sive Malatinszkio alteri, qui postea ad regem Borussiae defecit. Comes ipse ultra matris suae iras, quam paulo ante mortem placaverat, iras sibi junctorum sangvine affinium item suorum, aliarum item familiarum aversionem est consecutus, ut ob fatale matrimonium et eas, quas nactus est, promotiones tardius acceperit, multisque erogatis pecuniis et honoribus, quos fuisset ob tanta sua servitia assecutus, hac |580 de causa careat; quod sine aulae nutu relictisque illustrissimis familiis, huic Susanae se alligavisset. Sero errorem animadvertens, postquam vidisset 1750., Petovii existente Majestate, Susanam ad conspectum regium permissam non fuisse, quamvis opera episcopi Zagrabiensis Francisci Klobusiczki respectu religionis (quia videlicet mater cum sex filiabus romano catholicam fidem, ejurato Luthero, professa fuisset,) id fieri posse speravissent, sine effectu. Ad probandam familiae Malatinszki nobilitatis vetustatem (regina promittente, si hoc probaretur, se Draskovichianam, ut ajunt, damam cruciatam declaraturam) magnis sumptibus descenderunt, saepiusque submisso Liptoviam secretario comitis, Horvatovich vocato, testimonium comitatus de nobilitate fatus secretarius attulit, sed genealogiae probatio et vetustatus accidit difficilior. Ac utroque ad me 1756 recurrente ob cognominis similitudinem, proposui, si Malatinszki cum Malatinczi familia conjungere possunt, viderent. Malatinczi de Balatincz vetus fuit in Sclavonia familia et illustris honoribus, erant enim vicebani ex eadem, et cum erumpente Lutheri dogmate cum Zrinio Malatinczi, actis et instrumentis testantibus, nova haec fuissent amplexati. Zrinio redeunte ad sacra romana, Malatinczi amore novi dogmatis abierunt ad loca, ubi suum profiteri possent Lutheranismum; viderent ego, an non ejus sint descendentes,

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.