Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 451 --

Januarii anni hujus 1763 cursus atque effectus stabilitus fuisset, adversari ceperunt, spem hujus evertendae concipientes, et quia modum fundumque ignoravissent, varia somniabant. Passim habitum creditumque ex taxandis quaestoribus, artificibus atque opificibus hanc auctionem erectam esse ideo, ut everti valeat, quae sita in capitulo privilegia vetera, ne capituli praediales, coloni, subditi a praemissis taxari valeant, ac in toto capitulo laudata probataque canonici Petrovich subtilitas, capitulum in anno 1759. occasione regulationis confiniorum banalium pure ac duntaxat pro augendo servitio regio exsolvendaque militia suos contributioni subjecisse, nullatenus autem taxationi pro privatis politicorum salariis; unde neque regno fuisse cessos subditos, sed principi, qui eatenus evincere deberet capitulares, totque titulis opprimi non sinere subditos ecclesiae. Ad negotium hoc concertandum, sub praesidio custodis et vicarii domini Georgii Reess fuit canonicorum deputatio, quos inter et ego fueram; sed me praesente nil est constitutum aliud, quam ut civium instar liberarum regiarumque civitatum a taxatione eximerentur, atque hoc ideo, quod urgerem ego, ignotum nobis esse fundum illum, ex quo salaria politicis aucta sunt, adeoque a nobis talem baptizari non posse, ne talem status negando capitulum notae alicujus apud Majestatem periculum subeat, repraesentando id, quod non esset. Suspecta fuit haec mea locutio, quod assessor tabulae essem, quare domino canonico Petrovich assumente in se cum sibi astituto fiscali | 576 capituli Benedicto Krajachich, repraesentationis formandae conceptu, dissoluta est deputatio; idemque conceptus, me absente, per aliquos relectus et cancelistae Alexandro Sechen ad describendum datus, cum per eum descriptus fuisset allatusque ad sacristiam, me de lamentis contra auctionem factis idem clam admonet, expostulo statim cum Ressio, qui a se lectum non fuisse conceptum illum Petrovichio Krajachichianum dicebat, describendumque a cancelista ibi vocato, is aliique dixerant, quid attamen factum sit, nescio. Porro in veritate capitularibus non erat, ut alleviarentur subditi, sed uti in consistoriis etiam minus cauti pandebant, accessione hac salariorum despiciendum iri clerum, neque eum, qui hactenus ex necessitate fuit, respectum clero ab iis dandum, pluraque similia invidiae plena et a sana ratione remota.

(Relatio inquisitionis Segniensis.)

Rediverat Segnia ex inquisitione contra episcopum Malenich mense Martio, ac ut fama retulit suusque narrabat actuarius, plenis marsupiis aureorum redivit. Post captam quietem abiit cum actis et relatione Viennam ad nuncium, a Majestate ipsa reprehensum se dicebat narrabatque de tot circumstantiis levissimis contra episcopum complici faventibus. Respublica Veneta, dum Vegliam ad moniales examinandas parabat iter, vetuit, ne praesumeret, alias se ad carceres ducendum. Quare neque eo progredi ausus est. Iste igitur, cum Viennae fuisset, duo sibi imponi a capitulo vidi: primo, ut auctionem illam politicorum enervet, responditque, se omne possibile tractavisse et tentasse, effectum sperari non posse ob alleviandum aerarium principis, quod nec resoluta superiori anno milia ultro penderet, nec metueret, ut ad legis tenores competentia assessoribus salaria ex salinis per status urgeantur; quare Viennae spem nullam esse, praecipue cum Majestati gratam accidisse intellexerit auctionem illam, capitulum neutiquam obtenturum, ut status publicus ratiocinari ipsis debeat, undenam auxisset salaria.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.