Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 449 --

consecratus. Hac ipsa dominica per episcopum Klobusiczki anno 1750. idem Thauszy in Bosnensem episcopum fuit consecratus. Biduo ante consecrationem sive 15. Aprilis Sigismundus Komaromi defert episcopi ad capitulum epistolam, qua significat, in locum Paxii sequentes facere promotiones videlicet: praepositum Chasmensem, Paulum Gojmerecz, cathedralem ejus loco Franciscum Popovich, Chasmensem Joannem Kukuljevich, quia valde meritum de episcopo (sic expressum in collatione) adeoque una et domum ei Paxianam se conferre, canonicum vero Joannem Jozipovich, parochum Crisiensem et administratorem Poseganum. Minus exspectata haec fuere capitulo, incognita ipsi Paxio, qui obstupuit, dum epistola legeretur, dicens, semet necdum resignavisse. Crevit episcopi Paxii admiratio, dum post lectam epistolam promoti possessorium, illico productis episcopi collationalibus, ursissent. Paxius, se nec habiturum, qui ligna sibi adferat, edicebat, petens: possessorium promotorum suspendi per dies aliquot, ut sic ipse in usu praedii ad abitum suum maneret. Sic velle episcopum, reposuit Kukuljevich, tacuitque Paxius, adminus sibi piscatorem relinqui postulans, ob hospitaturum in domo prius sua Bosnensem episcopum. Hoc ei indulgente canonico, | 574 qui piscatorem consecuturus erat, Paxius valedicit et resignat, installanturque promoti, et ob nuncium adventus Bosnensis episcopi abit Paxius. Res haec mira omnibus, quod Paxius imperium adhuc habens episcopi, haec non praeviderit. Passim creditum, haec Kukuljevichii et Komaromii astu facta, ne Kukuljevich domo careat, intercessuro fors Bosnensi pro quopiam suorum clientum, mutetque potum episcopum, utve Komaromius de Paxio se vindicet, cum is Benedictum Krajachich, pro conferendo ei fiscalatu in Croatia regio, Viennae commendasset.

Octavo.

(Congregatio Varasdini et novus protonotarius.)

Pro eligendo protonotario novo Varasdinum indicta fuit pro die 21. Aprilis per comitem banum regni congregatio; episcoporum nullus ivit. Candidantur a bano dominus Antonius Bedekovich, tabulae banalis assessor, dominus Nicolaus Skerlecz defuncti protonotarii frater, regni cassae perceptor ac assessor tabulae judiciariae, dominus Antonius Jankovich, comitatus Posegani ordinarius vicecomes. Isto deprecante, quod nec possessionatus hic foret, Komaromio fiscali episcopi nomine principalis sui totiusque cleri, confirmantibus ista, capitulorum exmissis, Jesuitis ac Paulinis, pro Antonio Bedekovich perorante et suffragante, a Jankovichio exire nolente, dominum Skerlecz magis idoneum censeri edicente, banus caeterique magnates ac nobiles (demptis Kamaromi et Kanotay), vivat Skerlecz, clamantibus, idem et merito quidem in regni protonotarium est electus. Displicuit haec promotio episcopo caeteroque, paucis demptis, clero, quod Joanne Kukuljevich authore apertus hostis cleri scientiarumque arrogans diceretur. Audivi ipse narrantem Kukuljevich, dominum Skerlecz arrogare sibi scientiam juris, cum nihilominus illam a Krajachich vel Kanotay condiscendam haberet. Est Joannes Kukuljevich temerarius adeo, ut a se praeconceptis adversari, suaque dicta vocare in dubium, aut iis ut oraculis non assentiri, se offensum injuriatumque existimet, cum hoc sibi blandiatur, etiam eas, quas ignorat, scientias se perfectissime possidere. Accidit, ut superiore anno fatus Kukuljevich ad comitatus Varasdinensis sedriam per capitulum exmitteretur, ubi in revisione cujusdam violentialis processus, cum dominus Skerlecz, proloquente,

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.