Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 446 --

ferre posse virum non videbatur. Unde istud, fateor, assequi nequivi nec ullus revelare scivit. Ea, quae dicebantur, bani gravitati repugnant, neque fuere defuncti genio convenientia. Hinc ex innanibus suspicionibus vel adulatorum mendaciis bani fuit ab eo aversio. Ex uxore sua Barbara Gerlechich, 1758. copulata, reliquit filiam atque filium Adamum, superiore anno mense Decembri die 12. natum. Provisus munitusque sacramentis, die secunda Aprilis in sepulchro majorum suorum Odrae in parochiali habito est depositus. Ad litteras ut natus fuerat, sic eas coluit, scripsitque plura erudite ac docte, ut dissertationes varias de rebus politico legalibus. Incoaverat commentarios [571 in jus municipale debita methodo, quos reliquit imperfectos. Manuscripta veterum colligebat, voluptatem in hortis ac venatione ferarum habuit, equis item. Admirabamur plures, ab uxore nimium passum se fuisse distrahi, ut post connubium initum a litteris remisisse observaretur. Sane nec formae venustas, nec foeminae irae suam servitutem, quam testabatur, meruerant, nisi fors lenitate sua emendare conjugem quaesivisset. Privato studio ultra latinum, croaticum, hungarum, germanicum, gallicum, sermonem italicum didicerat. Vocem habuit singularem, felixque cantu et componendis versibus, iisque ad notas ponendis, ut ad musicam natus videretur, quamvis arte caruerit. Paulo ante mortem maledicentiae Benedicti Krajachich fuit expositus. Erat iste comitis generalis Draskovich directorium, ab olim praepotentiis asvetus. Igitur cum protonotario fuerint bona Zamerszje bonis Draskovichianis vicinia, communisque ab olim sylvarum usus, Krajachich vi pellendum quaesivit protonotarium, pepulitque, vicecomes Spissich Draskovichianos officiales ad compedes injecerat, tenuitque diutius, donec jubente bano sunt dimissi. Accusabat Viennae factum Krajachichius, tuebatur protonotarius, cujus mors ulteriora sustulit. Jactantem audivi semet Krajachichium, quod, nisi morte sublatus fuisset, eum aliunde bano invisum, Draskovichianae comitissae bani idolo abominandum, et hinc, credita sit, bani a Skerleczio aversio profluxisse, longe facilius se loco moturum, quam olim sive Josephum Raffay sive Joannem Rauch praecipitasset. Sane apud episcopum et capitulares eo jam progressus fuit suis susurrationibus Krajachich, ut pro ecclesiae et capituli hoste habitus ipse sit suusque frater Nicolaus; non alia de causa, quam quod praejudiciis adversarentur, ac ex officiis suis saepe loqui debuerint ad tollendos abusus.

Septimo.

(Connubium comitis Josephi Keglevich cum circumstantiis.)

Die 4. Aprilis in cathedrali basilica per episcopum electum Syrmiensem Joannem Bap. Paxi ecclesiae ritu benedictae sunt nuptiae intra comitem Josephum Keglevich et Rosaliam Thauszy, episcopi provisoris filiam. Qua in re noveris lector, anno 1751 dum Franciscus Thauszy in Zagrabiensem episcopum resolveretur Posonii, pauper quidam inopsve ac senecio per Hungariam vagatus, ad nominatum episcopum se contulit dicens: semet credere paris cognominis episcopum sibi esse junctum sangvine; exhibuitque armales, ut vocamus, litteras, quibus caruisset episcopus. Advenam hunc pro sibi cognato agnoscit episcopus ac ad aram Zagrabiensem cum uxore foemina pessimorum morum ac lingvae relegat, filiis item duobus atque filia praedicta. Adveniens Zagrabiam episcopus Ivanichii constituit provisorem praefatum, filios ad scholas Jesuitarum Zagrabiensium mittit, filiam dominae Rosinae Jellachich, natae baronessae Voinovich educandam

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.