Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 445 --

febribus, neglectis ab initio remediis, die 30. Martii ad vesperam obiit, aetatis suae anno circiter 35 incoato. Dempto bano paucisque invidis, ab omnibus mors ejus lugebatur. Fuit iste Sigismundi Skerlecz ex Catharina Despotovich filius, natura, ingenio, educatione singularis; natura, quia temperatus, rectique ac sani consilii; ingenio, quia perspicax justique judicii; educatione, ob litteras bonas et servatam a pueris morum gravitatem. Scholas humaniores Ginszii excepit a Jesuitis, qua occasione idioma hungaricum atque germanicum a pueris imbibens nativum sibi reddiderat, aeque ista calens ut croaticum. Absolutis humanioribus, Viennam a tutore Naisich translatus est, et collegii croatici convictor in universitate illa sub p. Josepho Zanchi logicam 1746 et sequenti anno physicam excepit. Dein 1748. me ad regendum collegium. | 570 illud croaticum Viennense misso, visa ejus aliorumque convictorum capacitate, inducendarumque in Croatiam bonarum litterarum percupido authore, ex publicis illis scholis abstractus, domi, in collegio, sub clarissimo domino Josepho Kraur juris civilis fundamenta sive institutiones, lingvam praeterea gallicam magistro Arnó, saltatoriam condidicit. Ego, ipse ea, quae in humanioribus purioris styli neglexerat, historiae item lumen, moralium quoque, politicenque rerum ideam ipsi aliisque praebui; sed is reliquos diligentia, judicio superabat, adeoque bis studiis captus est, ut propria sibi esse viderentur. Testes rei sunt suae litterae actaque publica et factae per eum repraesentationes, orationes dictae, quae, in protocollo regni reperiendae, fidem narrationi meae praebebunt. Magno mei gaudio Viennae ut convictor orationem ab alumno Nicolao Dumbovich in metropolitana Viennensi coram universitate peroratam idem Petrus composuit, fuitque probata ab omnibus ac typis data, quam etiam pro ejus commendatione ab initio libri inveniens, quam ego non correxi demptis fors verbis duobus,[ERROR: no reftable 45:] [ERROR: no reftable :]U našem je rukopisu nema. materiam unice sacram lineis aliquot suppeditans discipulo. Atque ut amabat has litteras, cum Faciollatio alisque clarissimis viris communicando easdem, neque postea posuit sive qua Agriae municipalis juris auditor, sive Pesthini adlatus personalis domini Georgii Fekette, viri clarissimi cultissimique existens, qui juvenis dotes optimamque educationem animadvertens, filii instar eum habuit ac amabat. Et postquam Joannes Kardos cancellarii Hungariae comitis Leopoldi Nadasd jussu aulae 1753. amotus fuisset, quod Festetichio aliisque arcaniora pandendo vendidisset, eodem personali svadente, Petrus Skerlecz ad cancellarium pervenit. Magni sui haeri virtutibus diligentiaque sua affectum promeritus, ipse autem in curiali stylo atque aulae politica excultus anno 1756., uti supra notatum, in regni et bani protonotarium electus, consiliariatu a sua Majestate et pensione fl. rh. 400 fait ob virtutes suas remuneratus. In patriam redux, credebatur a leguleis iisque hominibus, qui juris peritos ex procuratorum perfdia metiuntur, legum jurisque ignarus, at 1757 decurrente banali tabula admirari cepit, iique, qui oracula juris se credebant, cum hunc ex principiis loquentem, sententias oraculi instar formantem vidissent, magistrum se habere profitebantur. Conceptibus suis, animi candore, vi judicii, styli elegantia, gravitate, moribus, vitiorum horrore magnus evasit protonotarius, celebrior futurus ac immortalis, nisi mors vitam rapuisset. Bano fuit carissimus ad annum ferme 1759., sed a morte fratris sui cancellarii

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.