Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 440 --

quod Busanio affinis et socer protonotarii esset, dissimulatum; cujus sortis alter non fuisset. Deum tantorum damnorum in auctoribus horum vindicem experiemur.

(Episcopus Straseman perdit.)

Hoc item anno Zagrabiensis episopus, qui in comitatu Posegano a barone Wöber dominii Sztraseman medietatem emerat, alteram autem medietatem ab Ignatio Vojkovich defectu statutionis idem perdidit, receptis a fisco regio suis pecuniis; capitulum quoque Zagrabiense intuitu navalis ad Siscium telonii fuit molestatum, istudque primo vetitum, tum dissimulatum.

(Inquisitio Segniana contra episcopum.)

In causa episcopi Segniensis, Romae cum Domazetovichiana jam ab anno 1760. litigantis, ordinata fuit per nuntium apostolicum Viennensem Vitellianum Borromaei inquisitio atque examen. Colocensis archiepiscopus istud sui muneris qua metropolitae praetendebat, plurimisque mensibus inter eos fuit disputatum. Tandem. quia aulae ordinatione res tota curiae Romanae fuisset substrata, archiepiscopus cessit, fuitque ad inquisitionem ordinatus | 564 ob viciniam episcopus Zagrabiensis. Quo ex sinistra valetudine deprecante atque canonicos Reess, Paxi, Malenich proponente, quamvis idem Segniensis episcopum Belgradiensem dominum Pucz, aut me, vel canonicum Petrovich submitti orasset; Malenich ideo, episcopo Zagrabiensi scribente, ad durissimum munus est electus, quod abbatiam possesionatam s. Jacobi de Silisio haberet, adeoque nunciaturam molestaturus pro exspensis non esset. Malenichius ad hoc munus nominatus, cum Julio mense Segniam abire debuisset, facta expensarum difficultate, ac de his disputans, sub finem Novembris Segniam petiit cum parocho Oboroviensi Antonio Pullai, actuarii munus acturo.

(Radosztich administratione privatus camerali.)

Hoc eodem Novembri mense Capronczam ad Radosztichium appulit Posonio submissus dominus Hrabovszki, causarum regalium director, eumque disponit, ut ob negligentiam suam, quod camerae nullas fecisset relationes in sibi hactenus commissis ac signate in causa Benedicti Krajachich cum Ladislao Szalle caeterisque magistratualibus civitatis Zagrabiensis, ad quam examinandam Zagrabiam ipse concesserat, priore adhuc anno sese camerae excusaret. Sed Radosztichio cameram spernente et in consiliario barone Francisco Koller suam stabilitatem figente, postquam circa hoc ipsum tempus Viennae, ut supra notatum, facta fuisset cancellariae Hungaricae mutatio, Radosztich Ignatius ita cecidit, ut jussu regio non solum administratoris cameralis in Croatia titulo et pensione, sed consiliariatus officio sit privatus ad finem Decembris. Ipse Varasdinum pro hyeme anni 1763 venerat, inde disparens, visus amplius non est.

Notanda quoque ad hunc annum sunt sequentia.

Primo.

(Petrus III.[ERROR: no reftable 44:] [ERROR: no reftable :]Pisac ima pogrješno Petrus II. rex Moscoviae ab uxore sua detronizatur et moritur.)

Petrum III. ex domo Holstein, Moscoviae imperatorem, quem superiore anno Elizabethae successisse notavimus, postquam Austriaco foederi renunciavisset, Borusso atque Anglis conjunctus adeo, ut his militis sui suppetias submitteret; postquam item clerum schismaticum Moscoviae durius atque despotice tractasset, ut suas manus regias in archiepiscopi



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.