Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 438 --

aliud erat exspectandum. Prius ipsa ob formam et divitias ac prioris mariti caracteres (fuit enim assessor tabulae et consiliarius) honores habuit, per hoc matrimonium ad extrema cecidit, considerabaturque ut rustica. Illico post initum cum Zana connubium assignato filiabus tutore domino Antonio Bedekovich, processum fuit coram tabula, ad exscindendam filiarum paternam substantiam, ut hae Magdichianae proles primae sint, quibus ad legum praescripta provisum post mutata matris vota exstitit. Ego ipse in exsecutione latarum sententiarum processi vidique Konschinae miseram Magdichianae olim conditionem. Antea splendebat tota, cocos totque ancillas habuit, ephebos item, ut meis vidi oculis persaepe apud collegam assessorem constitutus et pransus. Nocuit sub Magdichio culinae fumus, nunc, dum fuissem Konschinae, vidi ipse | 562 ancillae vilissimae munus eam gerere, parare cibos, scopare, purgare ollas, porcis deferre urticas et quisquillias; antea a Magdichio orari iratam, a Zana more rustico imprecari sibi, sese percuti; nil negabat volenti Magdich, a Zana vix de suis quaedam impetrabat; admirabarque foeminae fata. Potabat antea, nunc sobrie vivere debuit, verbo: domina servo suo inserviebat. Narravit mihi tum priora omnia, lugebatque, se deceptam a Jesuitis, Paulinis, Franciscanis, Szaliis. Zaverszkiis pro bonis Omilje, Benedicto Krajachich totque aliis, ut fassa sit, semet viduitatis tempore amplius quam in 20 florenorum milibus fuisse deceptam, ut bona sua materno paternoque avitica abligurisset. Interrogata per me, qua ratione a Jesuitis semet eliberasset, reposuit. Tum sibi eos displicuisse, postquam universum argentum et clenodia sancto Ignatio inscribenda et sanctissimo nomini Jesu offerenda sibi imposuissent; ipsa dicente, haec se pro filiabus servare velle, Perczaichio replicante, si filiae remanebunt saeculares, Deum illis provisurum, si moniales, opus argento et clenodiis non habituras; sed ista edicente, cur Deus servo suo Ignatio aeque nollet providere, ac minus Jesuitas clenodiis foemineis ac argento egere quam moniales, reposuit ille, haec tantum esse ad majorem Dei gloriam, quae Jesuitis darentur; ex quo Jesuitas se omnibus orbare conantes sprevit consilio Capucini cujusdam, cui praedicta retulisset, idemque, Jesuitas interesse suum quaerere, eandem convicisset. Praemissa sincere annotavi, ut discant videantque foeminae, qualiter eas cautas esse et vivere oporteat.

(Vicecolonellus Dubicensis novus.)

Anno hoc, initio Maji, vicecolonellus et commendans Dubicensis dominus Balthasar Petkovich sponte ac invito bano officio valedixit. Successit eidem suus antecessor, dominus canonicus Nicolaus Thauszy. Qui etiam, nescio ex quibus motivis, bellum cum Turcis metuendum vulgavit, banoque perscripsit. Fuere congregati Turcae in variis locis, sed quo fine, latuit lateretque. Generalis Josephus Draskovich die 21. Junii, prouti etiam generalis Antonius Setwitz, incaute agentes, a Borussis fuere intercepti ejusdemque captivi, non sine macula et nota militaris sive bellici consilii.

(Banus visitat confinia, projectum ejus de erigendis confiniis.)

Visitavit anno hoc Aprili mense banus et primo quidem confinia sua, banalia dicta, brigaderium suum dixit generalem Christophorum Orsich, persvasusque a Nicolao Gerlechich aliisque officialibus, quinque praesidiorum erigendorum concepit necessitatem, videlicet in Ded ad Kostaniczam, ad Zrinium loco illo, ubi rudera veteris arcis Pedell vocatae erant, item cis

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.