Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 436 --

preces: eam in gratias suseepisse visus sit, moriens attamen nuliam ejus fecit mentionem, nee haeredis superstits, 500 tantum fl. pro ac ejus refrigerio ordinatis, adeo oblivisci injuriarum non videbatur; | 560 tertio, lites plurimas habuit: cum genitore suo Adamo Daniele primas causa bonorum Jakovlje, ut ei parens maledixisse perhibeatur; cum Joanne Szaich causa eorundem bonorum satis incommodas et perplexas, plus tamen ex impotentia animi litigantium quam re ipsa, quia demum victor evasit Rauchius; cum baronessa Juliana Moscon nupta Sermage causa violentiarum; cum domino Joanne Husan, quae res per supradescriptam sincerizationem sopita est; cum domino comite Draskovich propter bona Kovacbevecz ad Sziszlavich sita, quam causam amisit. Verum antedictae causae omnes tantae ei non fuerunt, ut commissio Althamiana 1756., de qua superius et de Rauch signatim vide fol. 358 et 359, item 367 et alibi dicta. Testamentum anno hoc Februario mense condidit illudque Zagrabiensi capitulo tradidit custodiendum; a cujus morte cum domino Nicolao Skerlecz custos capituli Georgius Rees istud in originali restituisset, ipse adeo per quosdam capitularium ob amissam majorem taxam, si testamentum fuisset ex more expeditum, objurgatus ut proxime ad delirium accesserit. Egove unus Ressium in capitulo sum tuitus, videlicet restitui potuisse, immo debuisse, cum superinscriptum a capitulo haberetur, unice depositi titulo testamentum datum capitulo fuisse, non autem coram capitulo conditum. Verum pro taxa suspirantibus avaris canonicis, terruerant Ressium, capitularem fidedignitatem suo facto periclitari, conceptusque ac habitus dominus Nicolaus Skerlecz pro notorio publicoque capi tuli hoste, defensionibus meis in capitulo nihil ei suffragari valentibus, praecipue dum credebatur, in fl. rh. mille receptione testamenti privatorum avaritiam defraudasse. Ressius in me uno sperabat, quia unus eum pro veritate tuebar. Interim vexam illam 200 fl. redemit ad saturandam quorumdam avaritiam, inductus ad haec a canonico Petrovich, qui omnium scientiarum fons et mare credebatur. Ego vero cum suspectus ei fuissem redditus, quod Skerleczio ut meo olim discipulo faverem, secus fidem non metuendi ullius capitularis periculi non obtinui, quoadusque a domino Nicolao Skerlecz evietionem, ab eo scriptam, non reddidi, quod is in se assumat lites omnes, quas ideo capitulum haberet. Qua evictione ad archivum reposita datisque a Ressio 200 fl., depraedicata illa pericula evanuere. Joannes Rauch a morte habitu Franciscano indutus, (dicentibus cunctis admirationem mereri, ut, qui vivus mascheras damnasset, mortuus easdem probaret) ad conventum Franciscanorum conventus Goricza in districtu Berdovecz delatus, ibidem sepultus est. Fuit ipse conventus illius syndicus et conventuum illorum Croaticorum provinciae sanctae crucis, magnus praeterea singularisque benefactor conventus et ecclesiae illius, ubi aram majorem erexit; ideo ad vota Franciscanorum habitu illo cadaver suum fuit involutum. Superstes uxor vidua anno uno a morte mariti vivens 1763. penes maritum est condita. Soror Joannis Rauch Catharina post connubium cum Zebich longioremque viduitatem tandem domino Gabrieli Skerlecz jam generali nupsit.

(Margaretha, nata Gabellich, moritur; ejus pro foeminarum lumine casuum et eventuum descriptio.)

Obiit hoc anno etiam in superiori Konschina et sepulta Bisztriczae domina Margaretha, nata Gabellich ex Legrad, Josephi olim Magdich primo uxor, tum cujusdam Zana, cujus meminisse

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.