Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 427 --

succedente ei Joanne Zaverszki, Stephamis quoque Babochay sive Cheh resignavit, accepto successore Josepho Galliuff incapace, Florianus aeque Gall, surrogato ei Emerico Chegely ignorante, ut sic unus vicecomes esset omnia. Secundo, vindicta vindicandique animus, ex quo graves illi fuere cum vidua Georgio-Mihanovichiana dissensiones, ut universae suae causae regio mandate fuerint a judicatu vicecomitis abstractae et, quas judicavit, cassatae. Tertio, interesse, ut sententias ferret nemini nisi solutus. Quarto, modi agendorum defectus, uti cum procuratoribus, comite Draskovich etc.; ob quae aulae fuit accusatus, a bano in publica congregatione saepius reprehensus. Plura alia, a quibus praescindimus. Profecto si cancellaria immutata non fuisset, ut infra, facile aut vicecomes fuisset amotus ob lamenta contra eum undique, aut ipse Jursich jubilatus. Qui nihilominus ob rumorem administratoris eidem et comitatui dandi comitis Petri Sermage, quod Spissich suspirabat, Viennam plane fuit profectus, et ob mutatam cancellariam res tota emansit, vix emansura alias, cum comes Sermage numerare etiam paratus exstiterit; lamenta interim privatorum effecere moderatiorem vicecomitem.

(Vicecomes Szaich deponendus mandatur. Restauratio comitatus Crisiensis. Ignatius Kassner quid egit.)

Ignatius Kelcz, Ginsiensis, atque ante annos aliquot in banalibus confiniis locumtenens seu procenturio, rennuncians officio ob Borussicum bellum, ducta in Podravanis partibus vidua Kanisayana, antea relicta Loncharichiana, nata alias Anna Maria Presek, in uxorem ac per hanc possessionatus effectus, nescio, quas lites ob jura cum vicecomite Crisiensi Joanne Szaich habuit. Et quia idem Kelcz junctus sangvine consiliario ad cancellariam Hungaricam Viennae Jacobo Szvetich fuisset, hujus ope factum est, ut jubente aula vicecomes Szaich | 552 ab officio deponeretur, quamvis 27. Februarii electus, et hoc ideo, quia judlium Svagell testimoniales pro Szaichio eas expedire debuit, quas voluit vicecomes. Ob hoc itaque administrator comitatus dominus Antonius Bedekovich, celebrata in episcopali bono Gradecz congregatione, tam ob sumptus, quod idem administrator episcopi foret vicarius in temporalibus, quam et usu inducendam in bonis episcopalibus comitatus jurisdictionem, comitatum iterum restauravit, electo in vicecomitem ordinarium Josepho Arbanasz, pro substituto autem vicecomite obtruso potius ipsis domino Ignatio Kassner affine administratoris, homine avaro, sordido, incapace. Qui post electionem Zagrabiam veniens tyrocinium juris hungarici autore Jesuita Szegedi pro causis dijudicandis sibi emit, Stephani quoque Huszti commentaries hosque ex stoliditate sua post se per servum deferri per urbem fecit dicens, semet jam perfectissimum futurum vicecomitem. Procuratores ex sua audacia, ut jocos facerent, coram illo omnes ferme singulosque processus suscitabant, ut hac ratione erumpente Kassnerii ignorantia turpique avaritia intra annum depositus fuerit, ut sequenti anno dicetur. Reliqui in hac restauratione fuere confirmati.

(Causae baronatus domini Magdalenich.)

Istud praesidem tabulae judiciariae dominum Balthasarem Magdalenich permovit, ut ad preces filii atque uxoris suae Theresiae, natae Schettar, pro conferendo sibi baronatu supplicaret. Habuit iste filium unicum Ignatium nomine, capacem juvenem sed neglectum; hunc Naisichii consilio ad Emanuelis academiam Viennensem anno 1758. submiserat, locum videlicet perdendae destruendaeque

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.