Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
occasionibus, ut vicebanatus, perceptoris cassae regni, assessoratibus tam banalis tabulae quam et judiciariae, commissariatus confiniorum, pro quibus omnibus supplicabat, suffultus commendatione episcopi ac Batthyan Caroli, neglectum, ut hac visa Spissichii promotione de baronatus titulo sibi conferendo continuo coeperit agere istudque postulare. Interim, quae fuerit domini Busan idea pro elevando Petro Spissieh, ignoro, dominorum Skerlecz alia non exstitit, quam ut homo ambitiosus vetera intra triennium praejudicia valeat abolere, augendaque salaria locum obtineant, ac ut res suo narretur ordine.
(Electi vicecomitis comitatus Zagrabiensis notitia.)
Petrus Spissich, factus vicecomes, in limine statim quaedam bona, quaedam mala exhibuit. Inter bona sunt: primo, ordinata taxandorum conscriptio, puta opificum, artificum, arendatorum ac possessionatorum ignobilium vel extraneorum; quos inter, quia cives etiam liberarum regiarumque civitatum fuissent, exemplo tam Hungariae quam vigore diplomatis 1750. regii, postquam Vienna eatenus venisset rescriptum, conscripti fuere. Verum civibus Viennam profectis atque immolantibus, anterius statibiis regni exmissum rescriptum, et taxationis confirmatio, sic fuit revocatum, quod errore scribentis cancellistae cives ad cassam comitatus taxandi scripti fuerint, cum scribere debuisset: taxandi sunt ad cassam Fuit olim ex lege recepta in Hungaria Budensis, Croatia Zagrabiensis mensura. Successive abrogata haec in Croatia sive ob varias jurisdictiones, sive negligentia comitatensium, aut, uti Inter mala referenda primum ejus praepotentia, cujus ambitu factum, ut optimi aptioresque judlium resignarent, uti Josephus Kerchelich, cujus loco fuit substitutes Franciscus Mikulich, potator celebris summeque contentiosus et nixosus, inter popinas quaerendus, dum fuisset necessitas. Et cum quendam potus percusisset presbytherum ex mota inter eos quaestione, an papa, regina major esset, ob scandala talia et censuras fuit amotus,
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.