Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 424 --

publica in subditis amorem aulae plane exstinxerant, et quemvis avarum esse oportuit, vel ditissimum simulare paupertatem. Incredibile est, quibus viis et artibus quaerebantur pecuniae. Officia et honores vendebantur, neque fuit quaestio meritorum, sed pecuniae; immo adauctis ubique taxis ad alteram tantum, uti priores fuere, vel invitis dabantur honores et tituli fine tantum eo, ut exsolvantur taxae. Per Stiriam Carnioliamque amplius bismille juniores foeminae collectae et ex rumore permisso, ducendas in Hispaniam ibidemque maritandas, cum reipsa barbaris precio sint venditae. Quis describat omnia? Justicia nulla, vincebat numerans, unumque meritum numerare, licita liberaque omnia numerantibus, ut mirum non sit, belli hujus effectum alium non fuisse, quam ruinam subditorum, pessimorumque morum fundamentum; mirum non sit, Borussiae regem de Austria, Gallia, Svecia, Moscovia triumphasse, a quibus in limine deprimendus videbatur. Omnes enim singulique captivi, apud eum longius dimorati, Fridericum a justicia, subditorum suorum cura hisque providendi studio laudare non cessant, cum alibi pecuniarum unice esset ratio. Haec sincere posteris annotare visum est. Interim Coatiae molestum accidit, non solum quod 40 fl. millia, quae | 549 bona moneta commissario ex contributionibus rusticorum dare debuit, fuisse Viennam missa et hac non exsolvi officiales nisi supramemoratis cartis, gregarios autem fatalibus crucigeris, sed et fuit gravius, dum commissarius ipse semet exsolvi cartis in medietate non difficultabat, episcopus Zagrabiensis cum clero eatenus sit protestatus, quin officiales etiam comitatuum ex publicarum rerum ignorantia contrariebantur. Qua ratione modico, illo lucro etiam, quod redundasset ex non factis schedarum bancalium commutationibus, patria privata est. Sed rem hanc patriae cives non intellexerunt, demptis fors in regno octo viris.

(De augendis politicorum salariis.)

Dominus Nicolaus Skerlecz, cassae regni perceptor, zelantissimusque publici, serio de augendo politicorumm, officiorum salario adeoque communi bono cogitans actaque universa investigans, reperit, adversus praxim provinciarum omnium atque 1754. ordinatam a principe conscriptionem exmitti multos, ut opifices omnes, molitores talesque ac similes ab omni onere. Tum observatum fuit, anni unius deperditam exstitisse contributionem, equidem anno sequente pro evoluto exsolvebatur (de quo errore alibi), considerata autem tam anni fertilitate quam statu populi intrinseco et veteribus dicae impositionibus, signanter circa annos 1696., 1697., eosque plus imponi posse judicatum, ex his itaque fundis, taxandorum videlicet de lege taxari debentium, item reductionis contributionalis oneris ad annos singulos successiva modica auctione adveniente, auctionem fieri posse judicabat. Comitatenses tamdiu adversabantur, quoadusque informati non exstiterunt, auctionem non quaeri pro solis tabularistis, at pro omnibus. Re comiti bano patefacta, is probavit, metuens unice cancellariae contrarietates, a quo metu solutus rationibusque convictus tam ex jussu aulae quaerendi fundus augendorum salariorum quam et ipsius auctionis, donec cassae cura regno subjecta habetur, tandem consensit, unice rem difficiliorem reddens, quod de augendis salariis quibusdam dixisset, ut vulgata haberetur antea quam firmata. Favit, negotio, quod fundus nec a bano adverteretur nec ab aliis. Itaque sic fuit constitutum, ut ad mensem Martium sequentis anni contributio quatuor florenis aucta pro 1761. et 1762. exsolveretur, pro anno autem 1763. ad finem

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.