Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 423 --

medicorum attestationibus ad Borussiam missis, sub praetextu infirmitatis domi emansit. Reliqui omnes mense Majo ad Borussiam sunt profecti. Revocationis hujus causam suspicabantur plurimi dominum colonellum Mikassinovich, aeque captivum, ut semet hac revocatione a processu eliberaret ac ejus sententia. Alii dicebant alias aeque somniatas; illud reapse fuit, quod de pace inter partes actum sit, adeoque ob commissariatum captivos bellagerentium potentiarum quivis habere voluit; fors suffragante ea etiam, ut Borussia hac ratione eliberetur a judaea pecunia, quae vilissima regis Borussiae nomine fuit introducta, ut valor intrinsecus nec tertiae esset partis, prout assumebatur. Haec pecunia habuit in castris nostris summum exitum, nam optimi aurei nostri, argentea item justi poneris moneta ad Borussos volabat; profecto immanes divitias multi Austriacorum sunt consecuti usu ac permutatione luridissimae pecuniae. Rumor fuit, imperatorem a Judaeis Saxoniae milionem 1 accepisse, quod usus sit admissus in caesarea militia, quae hac moneta exsolvebatur. Rumorem hunc firmabat istud, quod haec sciente nec reclamante aula acta sint. Eheu quot milites decepti, qui formalitate hujus aeris reipsa debiti sponsique sibi salarii tertiam partem accipiebant.

548
(De monetis et cursu harum his annis introducto.)

Ad resarciendum aulae damnum, hac moneta introductum, quam plurima excogitata ad usum fuere posita, uti primo: aureorum luidor vocatorum cusio, quod liga fl. rh. 12, crucigeris 21 ½ taxata, quamvis valor intrinsecus fl. 7, crucigerorum 30 esset. Hi fuere majores minoresque, minores fl. 6, crucigeris 11½ accipere subditos oportebat. Qua ratione cum subditorum damno compensabantur aulae superiora. Secundo: schedarum bancalium et capouns vocatarum sagacitas ac pro 18 milionibus erogatio. Dabantur hae, pro interusuriis aulicis, officialibus castrorum singulis in vicem salariorum, politicis item pro parte salarii tertia, quales et ego binas accepi. Ad officia publica, ut tricesimas, has non recipiebant. Pro provincialibus autem exsolutionibus, ut sunt tributa, has primo accipiebant, tum recusabant, demum in tertia tributi parte recipiebant. Fuit hoc privare subditos omnibus bonis pecuniis, si perseverasset, praeterea in gravissimum subditorum damnum, quoniam schedas illas commutare ob necessitates cogebamur, in commutatione relinqui debebat in schedis denotatum interusurium, tum a quavis centuria octo aut decem floreni. Quanto jactura, judicet posteritas. Tertio : introducta moneta cuprea, crucigeri videlicet, quatrini etc. Ex cupri centenario fl. rh. centum cusi sunt, cum cupri centenario 40 fl. emi valeat; hane etiam monetam cupream pro tributis rejiciebant officiales. Praeterea moneta omnis anterior valore suo decidit: sexerii sic dicti antea 10ae fuerunt probae argenteae, nunc nec quintam probam adaequant; ita de aliis. Introductae monetae novae, ut 20 crucigerorum, item 30, sed omnes atque singulae in subditorum immane damnum; quare ab anno 1759 monetae veleres Austriacae aureae, argenteae, omnes atque singulae destructae, ut bellum eo fine etiam agi videretur, quatenus subditi ad extremam ruinam ac paupertatem ponerentur, sane iis omnibus, quibus ingenium cum perspicatia datum, mirabile visu. Adeo aucta. tributa, continua petita subsidia, pecunia omnis titulo mutui aulae deportanda, praemissae insuper in monetis fraudes; et demum pecuniarum fuisse defectum, quin ad 500 miliones fl. rh., has mutuo ab aliis regnis levatas fuisse, fama ferebat. Ista ut

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.