Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 413 --

exsecutrices, ut, nisi intra anni spatium adimpleverint omnia, quaevis 5000 florenorum carere debeat, medietate regno ad liberam dispositionem, medietate ad pauperum xenodochia applicata; porro, quod intra annum expleverint singula, coram tabula judiciaria edocere quod debeant, quam etiam tam suae dispositionis, quam occurendae ne fors cujuspiam difficultatis interpretem et decisorem inappellabiliter constituit, sub poena amittendi legati, qui tabulae resolutione non contentaretur. Haec autem fecit ideo, ne litibus locus sit, utve sua dispositio effectum sortiatur. Quod et evenit, dicentibus cunctis, primum hoc esse testamentum, quod ivisset ad effectum juxta testantis voluntatem. Displicebat leguleis haec dispositio, aliis viris cunctis placuit; plurimique sibi hoc testamentum pro directorio legendum expetierunt, ut dominus Joannes Rauch, baro Marcus Pejachevich etc. Cur autem ea sic legata sint, ut sunt, ut multorum erat curiositas, sic me ob praeassumptum silentii onus nec scribere convenit; hinc supersedeo. Testamentum est in archivo tabulari.

537
Annus domini 1761.

Memorabilioria sunt sequentia.

Primo.

(Regina petit pecunias. Synodus pecuniaria ab episcopo Zagrabiensi celebrata.)

Postquam sub fine prioris anni per universos Hungariae episcopos sua manu breves, fusiore autem per cancellariam Hungaricam scripsisset epistolas regina pro suppeditaudis sibi pecuniis gratuito atque erga censum, dans facultatem episcopis bona episcopalia suarumque ecclesiarum etiam inhypotecandi, Zagrabiensis episcopus ad diem 15. Januarii anni hujus cogit Zagrabiae cleri saecularis regularisque congressum, quem ille sibique adulantes sacram synodum appellarunt. Praevie autem datis per singulos archidiaconatus litteris jussit, ut parochi una congregarentur, ad sacrosanctam synodum duos e sui gremio mitterent incluso vicearchidiacono, conferrent pecunias tam gratuitas quam et ecclesiarum parochialium et filialium, quas plurimas possent. Die ergo statuto et convenientibus omnibus in episcopali palatio, missae sacrificium fuit dictum de sancto spiritu, tum a canonico Turchich dicta latina oratio de dandis pecuniis ex motivo precum regiarum et meriti ab offerentibus consequendi apud reginam. Consedentibus ita singulis, episcopus decem fl. milia gratuita promittit, adnotante Malenichio, praepositus major fl. mille; tum ut apud archidiaconos, quid quivis archidiaconatus esset collaturus, adscriberetur, fuit dispositum, et pro die hoc soluta synodus. Parochos prandere apud episcopum oportuit, ubi inebriati interrogatique, quantum sponderent, spebus etiam animati et canonicatuum promissis multi promittebant id, quod nec habuerunt, sed quaesitis mutuis pecuniis exsolverunt, cumprimis ex archidiaconatu Bexin. Crisiensis autem parochus Joannes Jozipovich et Capellensis Paulue Vuchetich, uterque ex archidiaconatu Kemlek, dixere episcopo, sibi et in archidiaconatu constitutis ecclesiis pecunias non deesse, sed a substituto archidiacono Antonio Zlatarich admonitos esse, ut cellarent pecunias. Qua re indelebilem notam contraxit ab episcopo Zlatarich. Postquam ergo conscribi fecissent apud archidiaconos parochi, quid offerant gratuite, quid ex pecuniis ecclesiarum, in diei alterius synodo a Malenichio lecti sunt singuli. Et quia ex Gorensi et Zagoriensi archidiaconatibus

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.