Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 399 --

potius, ut | 521 impositam ab eorudem generali provinciae taxam pro eorundem patrum intertentione Romam submittant. Collegium Zagrabiense 300 annuatim florenis taxatum exstitit. Satis indigabam, quae causa fuerit, ut potius tot milium fl. Romam submissio permitteretur, quam admitteretur receptio: ast fateor, vero similem rescire non potui. Deceptam fuisse reginam a Jesuitis, dicebant omnes; quin p. Joannes Bap. Szluha inde redux per familiae suae magnas preces ac non sine difficultate obtinuit, ut relinqueretur in hac provincia, cujus antea fuit alumnus, et Tyrnaviam fuit submissus.

Tertio. Muratorii libri de philosophia morali prohibentur.

Muratorii de vera devotione ejusdemque philosophiae moralis libros cum Viennensis archiepiscopus serenissimis archiducessis, reginae filiabus legendos proposuisset, confessarii e contra earundem Jesuitae ut haereticos prohibuissent, repraesentata Benedicti XIV. approbatione, archiepiscopus eosdem libros in Germanicum transferri procuravit ac Viennae imprimi. Passim credebatur, hinc promanâsse, ut Elisabeth Parmensis, sponsa archiducis Josephi, reginae supplicaret, licere sibi, in aula Viennensi constitutae, alio confessario et quidem Petrino, ab archiepiscopo Viennensi nominando, uti; illa enim morali Muratorianae asveta esset, quam intelligent a Jesuitis Austriacis damnari. Grave istud accidit Jesuitis, apertumque societatis hostem Migazzium dicebant, metuentes, ne ab hujus exemplo ab imperio augustarum conscientiarum decidant, praecipue postquam viderunt, Elisabethae exauditas fuisse preces datumque eidem, quo vita durante usa est, pro confessario presbytherum, canonicum Olumucensem.

Quarto.

Praeparationes pro nunptiis archiducis.

Celsissimus princeps a Liechtenstein, postquam deducendae Parmâ serenissimae sponsae legationem et provinciam suscepisset, intra magnificos superbosque caeteros apparatus lectosque itineris viros praestantissimos quosdam ex subjectis Austriae terris et formosissimos legit pro ephebis juvenes, quibus ipse sumptu proprio ornatissimas vestes caeteraque omnia praestitit; hos inter domini tabulae judiciariae praesidis

mei Balthasaris Magdalenich filius nomine Ignatius, in academia Emanuelis Viennae vocata tum convictor, fuit ex parte Croatiae, qui semet juvenili impetu baronem edixit. Mense Julio princeps ipse aliique Parmam profecti sunt.

Quinto. Incredibiles summaeque ad has nuptias fuere, praecipue Hungarorum dispositiones, pecuniarum effusio, apparatus ac vestes, praecipue et omnes ferme e Gallia.

Sexto. Mortuo supremo comite Zoliensi domine comite Nicolao Erdoedy, filio comitis olim Ladislai, comitatum consecutus est dominus comes Daniel Eszterhazy paulo post mortuus, succedente sibi in eodem supremi comitis officio domino comite Joanne Nepomuceno Erdoedy. Vidua autem Nicolai, nata de Batthyan Theresia ex comite palatino Ludovico de Batthyan, ob respectum patrui sui mareschalli Caroli, aulae serenissimi coronae principis praefecti, ejusdem serenissimae sponsae ginecei praefecta est declarata. Septimo. Crevêre ubivis contributiones auctaque tributa, inhypothecata bancalitatis bona, quin in Hungaria ipsius sacrae coronae, sed postremo hoc perpaucis noto ac aliquando prodituro.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.