Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 397 --

exsolvendorum idoneorum theologiae et philosophiae professorum progressus desperabatur, atque hinc studium archiepiscopi eruendi hujusmodi fundi. Et hae primae fuere occupationes.

Altera fuit ejusdem archiepiscopi cum Jesuitis intuitu erigendae pro sacerdotibus deficientium domus, quia ad finem hunc regina certos fundos ac ferme medietatem Theresiani collegii sive academiae eidem donaverat, ac illam quidem, in qua illi juristas collocabant, ut hi propterea ad academiam alteram Emanuelis vocatam translati fuerint. Rector collegii Theresiani p. Mathias Pock, provincialis emeritus, nescio qua de causa Passavium pro rectore abiit, succedente eidem Belga quodam p. Henrico Kerencs ac ad authumnum quamplurimis Jesuitis ex Belgio comparentibus ad idem Theresianum collegium. Rumor fuit et fide dignorum narratio, Jesuitas partem illam ab archiepiscopo emisse, et Belgicam provinciam eorundem pecuniae numeravisse. Domus illa deficientium domui curatae et dioecesis alumnorum est conjuncta. His itaque de causis toto Martio sententia mea suspensa est.

Tempore itaque diuturnioris meae morae in Viennensi urbe acta sequentia:

Primo. Varadiensis episcopi introductio. Promotiones Zagrabienses.

Superiori anno resolutus in Magnovaradiensem episcopum dominus baro Adamus Patachich, post obtentas interea Romanas bulas et sui in episcopum consecrationem mense Martio Viennâ abiit, ut ingressum solemnem suum perficere valeat die 25. Martii. Iter per Agriam sumpsit causa Agriensis episcopi domini comitis Francisci Barkoczi, ut cum eo qua constituto comissario regio pro termino suae introductionis ad officium supremi comitis comitatus Bihariensis concludere valeat, ac, ut inaudivi, pro fine Aprilis fuit constitutus. Et quia praefatus Patachich canonicus fuisset Zagrabiensis, ejus loco archidiaconatum Bexin episcopus fratri suo Nicolao Thauszy contulit, non qnia is mereretur, sed quia 600 floreuos annue ex illo acciperet; et ob notoriam promoti inhabilitatem consecuti officii archidiaconi totiusque archidiaconatus directorem sub assecuratione futurae eatenus suae accommodationis fecit Franciscum canonicum Popovich, Vascatum contulit Balthasari Petkovich, canonicum fecit Blasium Dumbovich Ugrensem parochum, hujus parochiam contulit Balthasari Bedekovich, iussit praeterea fratrem commandae Dubicensis relinquere munus, adeoque vicecolonelli officium deponere. Hinc vigore diplomatis regii anni 1750. per capitulum propositi bano Balthasar Petkovich, Antonius Zdenchay, Antonius Zlatarich, ac per banum resolutus in commendantem Dubicensem et vicecolonellum est dominus Balthasar Petkovich. Praeposituram s. Benedicti de Kaposffö, quam Patachich antea habuerat, priori adhuc anno opera et patrocinio Kolleriano consecutus est dominus Georgius Bisztriczey canonicus Zagrabiensis ob fratris sui Ladislai preces, cancellistae in hungarica cancellaria, quam is etiam administraret.

Patachich Varadiensis episcopus affligitur.

Patachich Magno-Varadinum necdum appulerat, cum post eum expeditum fuisset rescriptum regium, prohibens eidem tantam servare pompam, quam suus Viennâ abitus et dispositio indicabant. Siquidem copiosiores musicos, familiam multam Varadinum praemiserat, hinc, ne dissiparentur proventus ecclesiastici, instructio et regulatio familiae sibi exmissa fuerat. Evenit autem istud Kollerii

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.