Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 392 --

Sed sive amicorum svasu, sive Jesuitarum largitione nil fecit, sive quod res ad episcopum pertinere videretur, quem Jesuitae non metuebant ex causa, ut dicebant, partim ignorantiae, partim metus, ipsorum ad non disgustandum Kollerium, numen suum, cujus consangvineus provincialatum exspectaret. Et quamvis Jesuitae cum revocantibus et praemissa fatentibus confrontati non sint, ut de veritate constaret, tamen a rudioribus fingi talia potuisse, qui motiva illa ignorant, credi nequit. Jesuitae illi insuper, qui praedictorum autores fuere, ad remotiora collegia sunt translati, Ivich Tergestum, Kerznarich Ginsium, alii alio.

Migazzius judex delegatus in processu Kercselich.

Egit quoque episcopus meus Zagrabiensis Thauszy Romae pro delegando Migazzio ad revisionem causae intra me et illum vergentis, breveque obtinuit. Migazzius, scriptis propria manu ad me litteris, svasit amicabilem, subdens attamen se mihi administraturum justitiam, utve omnem in eo haberem fiduciam. Sed res evenit aliter, ut sequenti anno dicturus.

Crisis in rebus belli.

De bello nunc anno isto aeque continuato scribendum foret quidpiam, verum ex supraattactis rationibus aliud | 512 non referam, quam sequentia:

Primo. Quantumvis et Sveci sub eorum ductore generali Latingshausen Austriacis sese contra Borussiae regem adjunxissent et generalem Borussiae Klaiszt percussissent, Moscovithae item sub ductu mareschalli Soltykof memorabilem reportassent victoriam, vellicationes item omnes ac tres conflictus majores a Daun mareschallo habiti prospere successissent, Gallorum etiam res contra Hassos fuissent celebres, imperialis quoque exercitus sub Bipontino principe gloriosus in Saxonia fuisset, Dresda ipsa plane recepta et pro Borussico generali Schmetau Dresdensis commendans Marquier fuerit, Lipsia item capta a nostris, ut ferme auspicatissimus annus visus sit nostris, attamen sic facta omnia, ac si facta non fuissent.

Secundo. Inaudito a saeculis exemplo ac ferme a reipublicae Romanae temporibus, integri exercitus hoc anno intercepti captivique fuĂȘre. Sic Hassi Gallos, sic Galli Hassorum exercitus interceperunt, sic generalis Daun die 21. Septembris ad Maxen exercitum Borussicum sub generali Fink in 14925, post caesa duo milia intercepit, ex quibus majoris hominis tres generales, officiales 441, tormenta 70, vexilla 114. Res haec curiositatem magnam et indagandae causae rei hujus occasionem penetrantioribus dedit, varieque sunt conjecturati, a quibus praescindimus. Videbatur res ita agi, ut vinceret nemo, sed certaretur humanitatibus. Quare cum praemissorum eventuum ignorem causam, hanc scrutetur posteritas.

Cardinales novi.

Anni hujus die 24. Septembris Clemens Papa XIII. cardinales 20 constituit, videlicet Ferdinandum Rossi Cortonensem, Ignatium Crivelli Mediolanensem et nuncium Viennae, Ludovicum Merlini da Forli, Philippum Acciajuoli Florentinum, Hieronymum Spinola Genuensem, Antonium Erba Odescalchi Mediolanensem, Xantum Veronesi Venetum et episcopum Paduae, Ludovicum Valenti da Trevi, Josephum Castelli Mediolanensem, Petrum Franciscum Bussi Romanum, Cajetanum Fantuzzi Ferariensem, Petrum Hieronimum Guglielmi da Fesi, Josephum Furietti da Bergamo, Petrum Conti da Camerino, Antonium Antonelli da Sinigaglia, fr. Laurentium Ganganelli ordinis conventualium da Rimini, atque hos presbyteros cardinales; diaconos vero: Joannem Constantium Caracioli



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.