Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 384 --

hominum in terreno dominorum Sikuten et Ballog ac Mudich, eorundem subditorum ad civitatis carceres deductorum, quod illi ad sylvam praetensive civitatis ivissent focaliaque ligna secare incepissent. Praemissa referre necessum fuit, ut secutura intelligerentur, ac, unde promanĂ¢rint, intelligeretur.

Josephus comes de Batthyan episcopus Transylvaniae. Magno - Varadiensis episcopus baro Adamus Patachich.

Accommodatis, uti supra, comite Carolo Eszterhazy ad episcopatum Vaciensem, comite autem Josepho Batthyan ad Transylvaniensem, baro Franciscus Koller cancellariae hungaricae Viennae dominus et supracancellarius a | 503 barone Adamo Patachich episcopo Noviensi, ab anno 1751. ex parte cleri ad eandem cancellariam consiliario, eliberari cupiens, ut sic majorem ad exsolvenda sua debita passiva faciendamque pompam nancisci valeat ex cleri aerario et instantiis occasionem, persvasit reginae effecitque, ut idem ad episcopatum Magno - Varadiensem promoveretur, fuitque resolutus, nedum cum bonis omnibus et proventibus, a Forgach, Csaky habitis adeoque praetensionibus cameralibus sepositis, sed plane sine onere reddendarum rationum a suis episcopalibus reditibus, quas rationes ab anno 1733. episcopi Magno-Varadienses ad suum metropolitanum Colocensem submittebant. Remansit attamen in cancellaria Patachich ad sui confirmationem, adeoque annum sequentem.

Terraemotus Zagrabiae.

Hoc anno 1759. festo ipso Parascheven fuit mane Zagrabiae terraemotus, et vestigia sua reliquit in fornice cathedralis ecclesiae.

Mors variorum.

Obiit quoque dominus Antonius Spissich, olim comitatus Verocensis vicecomes, homo capax, sed vafer et divitiis per fas nefasque congregandis inhians. Medicus Varasdinensis Carlegg, vir litteratus et insignis, prolibus suis et uxori unam bibliothecam reliquit. Zagrabiae item Desiderius Degoy, vulgo Gallus, potentia Naisichiana effectus medicus, alias chirurgus et multis e locis pulsus, etiam ex Carniolia, habuit regni salarium in fl. 100.; pharmaca vendebat, conficiebat pro lubitu, histrio insignis; intra annos aliquot congregavit Zagrabiae ad 1500 florenos. Voluit primus, ut more gallico Zagrabiae sepeliretur, id est linteo uni insuto cadavere, quod admirabundos fecit Zagrabienses dubiosque, utrum is vel truncus aliquis sepultus exstitisset; statim enim exhalata anima insutus fuit, cum hic moris sit mortuos pomposius vestire, videndos exponere et tum deferre ad tumulum.

Meus quoque frater Christophorus Kerchelich apud me ex calidis febribus die 21. Decembris sancta et sanctorum morte hora nona matutina decessit. Sepultus apud patres Franciscanos Zagrabiae in sacello s. Dorotheae, ubi et mater nostra, nata Judita Darich, anno 1735. fuit deposita. Vixit annis 33, mensibus 7, diebus 7. Erat juvenis integer cunctisque clarus, ac bene fundatus in jure et politicis. Desiderium sui reliquit omnibus. Cives omnes ipseque magistratus ad comitandum cadaver comparuerunt et campanis majoribus, ut mos est pulsari, compulsandum ei in parochiali civitatis jusserunt, quae compulsatio senatoribus tantum et honoratis viris admittitur.

Praeambula ex processu ad casum memorabilem. Religiosorum subtilitates per tabulam judiciariam detectae et praejudiciis eorundem obviatum.

In tabula judiciaria districtuali conclusus fuit mense Decembri

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.