Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 383 --

et suam reprehensionem narrante, jussoque contra Krajachichium actionem instantaneam erigere ipsoque istud praestante et actionem ad speciem violationis judiciariae sedis scribente, per submissura vicejudlium ad defensam vocato Krajachich, sed comparere renuente, immo renunciante : supremi comitis uxorem ejusdemque cubiculum sedem judiciariam non esse, semet vero coram comitatus sede non fuisse, adeoque Blasekovichium de privatis injuriis a se vindicandis inviari ad legalitatem oportere, se autem ab occasionibus malis vitandis bene instructum esse, relata hac responsione comitatui ab exmisso vicejudlium, Krajachichius per non defendit ex contumacia tam in hoc processu violatae sedis, quam et alio adulterii est convictus, ordinataque illi executio. Sane hoc actu Jursichius apud omnes, cumprimis comitem banum, a praeconcepta de se amoris justitiae et cujusvis passionis nota cecidit, amplissimeque descriptus aulae exstitit, quem promovisset; credebantque multi vel deponendum, vel debilitati suae per administratorem providendum, reddendumque officium supremi comitis vicebano. Ast res haec ab aula silentio est omissa et Krajachichius in banali tabula anni hujus 1759. a contumacia absolutus, appellante ad tabulam regiam fiscali comitatus, sed neutiquam prosequente. Haec, ut supra, 1758. acta sunt. |

502

Absente Szallio, qua ad sedem tavernicalem exmisso, die tertia Februarii pro more 1759. facta est restauratio magistratus civilis. Et Szallius absens suis effecit modis, ut ipse confirmaretur in judicis officio causa protectionis magistratualium, Krajachich vero ab officio notarii decederet, successore dato Michaele Blasekovich, qui, apertus Krajachichii inimicus, eidem pro suo genio ubivis maledicebat, erectamque adulterii contra illum et Plovanich actionem post absolutionem contumaciae prosecutus est, eam testimonio alio probare nequiens, quam data mulieris illius ad Szallium instantia et Strossichii testimonio, quod, dum exmissus cum Maczan fuisset, adulterium non negasset. Hinc per comitatum convictus iterum fuit Krajachich ac Mathias Plovanich, anno sequente 1760 uterque in tabula banali absolutus, non sine monitorio comitatus, ut legalius judicaret.

Frater meus Christophorus Kerchelich, quamvis in restauratione anni hujus in suo confirmatus officio, cum ad senatum promoveri nequivisset ob affinitatem Francisci Hadrovich, tamen visis perpensisque civitatis confusionibus, post reditum judicis ex tavernicali sede (quae domini comitis Josephi Illyesházi ultima fuit, nam, ut supra, paulopost ad officium curiae regiae judicis ascendit) officio vale dixit. Communitas tota est protestata doluitque, Szalle ipsemet, resignationem non posse acceptare magistratum, pronunciavit. Tandem cum resignans nec comparere voluisset ad magistratum, petitum fuit, ut suae resignationis motiva scripto daret. Reposuit ille, se, dum et quando sive a comite bano vel regno, sive camera vel suo principe jussus fuerit, sincere ac fuse jubenti daturum; magistratiii sufficere, semet cogi non posse, et in tantis confusionibus expertaque hominum plus admiranda quam imitanda procedura, suae existimationi et famae obligatum prospicere. Itaque habito responso, judex Szalle acquievit, et anno hoc 1759. ab Aprili mense fiscalem supplevit ea talique diligentia, quod ad pergraves violentiae processus civitatem posuerit, videlicet cum domino comite Sermage ratione combustarum ad Kraljev Brod domuncularum, item interceptorum

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.