Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 372 --

Nota bene: 1. Istis in locis, ob fundationes a s. Stephano Romae factas.

2. Privilegiis, pluribus nempe, quae regeshaberent.

3. Omnibus isthic, nempe in Hungaria et adnexis regnis. Supra descriptum fideliter breve vulgatum fuit per comitatus Hungariae, item Zagrabiae in regni congregatione. Edidit illud clarissimus dominus Adamus Franciscus Kollar, Apostolicae Majestati a consiliis et primarius Augustae bibliothecae Viennae custos, in libro abs se edito 1762. et Viennae impresso: Historiae diplomaticae juris patronatus apostolicorum Hungariae regum libro 1. cap. 13. pag. 65 et seqq., ut dubitare, posteritas, nequeas. Critici, politici, eruditi multa ex brevi observabant, a quibus supersedemus.

Nota bene. Ad annum hunc revocata, qnae infra pag. 496. ex sequentibus scripta.

Moritur dominus Josephus Raffay.

Obiit hoc anno ex calculo dominus Josephus Raffay, de quo satis superius; fuit ipse ex Francisco recensque nobilis, ex sorore domini Busan natus, apud episcopum Georgium Braniug secretarius, tum notarius capitulorum. Desponsaverat primo dominam Petri olim liberi baronis Prassinszky fiiiam, nomine Maximilianam, et hoc volente matre, quae cum coeco amore erga capitaneum equestris ordinis in generalatu Varasdinensi Glatky nomine tam sub matrimonio, quam in viduitate insaniret, ut in ipso agone, parochi tum Crisiensis Andreae Gradinszki ignorantia, cum Glatky conjungeretur et illico moreretur, ne filia eam praecederet, hanc Raffajo desponsaverat. Mortua matre, ipsa resiliit a sponsalibus ob coactionem, et Petro tum baroni nunc comiti Sermage nubit. Raffay Annam Skerlecz Sigismundi filiam, tutellatam domini protonotarii Naisich in uxorem accepit, ex qua reliquit filios 4, fiiiam unam. Cetera de eo satis patent ex praecedaneis. |

489
Memorabilia anni 1759.
Varasdini regni congregatio. Reclutae negatae.

Sub anni hujus initium Varasdini regni congregatio est habita, in qua de reclutis postulatum actumve. Quamvis porro vicebanus Adamus Naisich, astuta vulpes et ab anno 1756. cognitus, loqui nil voluerit, aliorum videns alienos animos, ut nihilominus eo amplius ad aulam mereretur, stante adhuc congregatione pro regiminum reclutis quosdam e suis interceptos statuit, banoque resignavit exemplo suo loquens et aulae complacere contendens. Res ista displicuit aliis, bano placuit et non obstante ejusmodi exemplo reclutae negatae sunt, tum ne in sequellam veniant, cum et ne bonis privatorum adeoque agriculturae decedat, Petrus Skerlecz regni protonotarius irreconciliabilem sibi hinc banum redidit. Permissum attamen, ut ab exemplo vicebani, sua sponte dare volentes, darent libere. Quare episcopus, capitulum, magnatum singuli spontaneas promisere reclutas. Et episcopus ex suorum praedialium subditis, spontaneae hujus promissionis rapuit obtulitque. In universum ex his spontaneis 500 ferme homines sunt numerati.

Incepit tum sub bani praesidio Varasdini tabula, sic dicta banalis, celebrataque sunt judicia et factae appellatorum processuum revisiones.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.