Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 371 --

laudem hungarici nominis sempiternam, neque illius pulcherrima exempla virtutum reliqui in regno successores non sunt perpetuis temporibus imitati. Quam ob rem nemini mirum videri debet, si Romani pontifices Hungaricam nationem ejusdemque principes et reges ob maxima et egregia illorum erga Catholicam fidem et Romanam sedem merita amplissimis semper laudibus ac privilegiis condecoraverint. Quale est illud imprimis sane honorificum, quod ante reges, quando prodeunt in publicum, tanquam splendidissimum apostolatus insigne crucem gestat episcopus, idque ex hujus sanctae sedis concessione, quo ostenditur Hungaricam nationem atque ejus reges gloriari unice in cruce domini nostri Jesu Christi, atque in eo signo pro catholica fide et dimicare semper et vincere consvevisse. Habent hoc etiam Hungariae reges, ut a plerisque omnibus isthic appellatione certe magnifica et gloriosa reges apostolici salutari et nominari soleant, cujus quidem sive consvetudinis sive privilegii fons et caput ignoratur. Nos autem, qui praedecessorum nostrorum, quando sapientiam assequi non possumus, certe in exornandis honestandisque iis principibus et regibus, quos sanctae sedi devinctos maxime atque adictos novimus, instituta imitari studemus, nunquam melius haec pontificatus nostri initia auspicari posse existimamus, quam si animum ad dignitatem Majestatis tuae apostolicae atque istius Hungarici regni amplificandam statim convertamus. Id autem recte atque ordine praestabimus, si perhonorificae illi apostolatus appellationi, modo quam diximus, pontificiam auctoritatem, vim ac robur (quatenus opus sit) adjungamus. Eapropter motu proprio et certa scientia ac matura deliberatione nostra deque pontificiae auctoritatis plenitudine Majestatem tuam apostolicam, tanquam Hungariae reginam, tuosque in illo regno successores titulo, appellatione, nomine apostolici regis harum vi litterarum in forma brevis ornamus, honestamus condecoramus, insignimus, atque etiam ab omnibus te quidem reginam apostolicam nominari, appellari, inscribi, salutari ac tractari mandamus, non obstantibus quibuscunque, quae huic nostrae voluntati adversari posse videantur. Gratum igitur acceptumque habeat carissima in Christo filia nostra hunc titulum, non | 487 eum quidem indicem potentiae ac dominatus (quales ad inanem ostentationem ambitio saculi excogitavit), sed propriam christianae modestiae notam et ministerii Jesu Christi, quo tamen Jesu Christi famulatu verissima ac nunquam interitura regni gloria continetur. Habeas hoc sive testimonium sive praemium ardentissimi illius propagandae catholicae religionis studii, quod a majoribus tuis antiquissima laudatissimaque serie deductum semper majoremque in modum augere studuisti. Quod quidem honoris ornamentum trades optimo svavissimoque filio, ad quem maternae haereditas gloriae et factorum imitatio pertinet. Habeas denique has quasi primitias pontificiae caritatis et benevolentiae, qua Majestatem tuam apostolicam prosequimur, et cui pignus alterum addimus in apostolica benedictione, quam tibi, carissima in Christo filia nostra, amantissime impertimur. Datum Romae apud sanctam Mariam majorem sub annulo piscatoris, die XIX. Augusti MDCCLVIII. pontificatus nostri anno primo, (Caietanus Amatus.)

Carissimae in Christo filiae nostrae Mariae Theresiae Hungariae reginae Apostolicae, nec non Bohemiae reginae illustri in Romanorum imperatricem electae.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.