Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 366 --

servari deberent Protestantes; en rationem objecti tumultus. Si subditi sunt, terrere Majestatem non debent. | 480 Et Majestas Vestra vires habet ad resistendum Turcis, metuet a sibi subjectis lutheranis. Hac eorum pecunia regimina duo vel tria exsolvi poterunt, quae ab ausu eos coerceant. His regina convicta Nadasdio permisit, nec passa fuit a quopiam sibi vel ideo loqui. In Marchensi superius attacto religionis negotio qualem se exhibuit, supra est declaratum. Cum ad eum pro prandio invitatus semel venissem, ex mixta, ut vocant, commissione reversus turbatusque totus, me eum interpellate ac amovere volente : Rogo-subjunxit-cogitet, qua ratione a tam potenti patrocinio aulae gens schismatica valeat removeri. Cogitabam recte occuritque, si tres archiepiscopos eorum inducam: unum. cui subsint schismatici in politica regni jurisdictione degentes, ab alio militaris jurisdictionis dependeant, a tertio banatus Themessiensis, bancalitatis similiumque dicasteriorum; subsintque respectivis dicasteriis, atque ipsi sic invicem se mordeant, ut, visa horum discordia, aula nullis patrocinetur. Nunc ab uno suo dependentes metropolita, ab uno dicasterio, quidquid contra eos proponitur, ex religionis eorum odio, praejudiciis aut religionis ignorantia proponi dicitur. Subjeci ego, cogitationem dignam viro tanto esse, sed deputationem, quam Viennae Illyricam vocant, quae sic cesserat, difficilius fors tolli posse. Subjecit: Hoc efficiam etiam, jamque res Transylvaniae ab iis amovimus; ast episcoporum Hungariae oppositionem metuo. Adventienibus dein aliis, fari de re desiimus. Ordo archivii cancellariae, cancellistarum debita expeditio, scriptura melior, stylus purior viro huic debetur. Primi occupantis non fuit, aditu facilis et, quemvis admisit, audivit, licet pauperrimum; cui favere voluit, cum eo disputare solebat, objiciebatque difficultates, ut saepe ad desperationem adduceret, si tales salvavit, obtinuit; quos autem blande suscipiebat, plerumque nil obtinebant. Miseri sub eo fuere agentes, quia sufficiebat ad se directe mittere instantiam, statimque resolutio est secuta. Audientias Hungaris procurabat petitus, et hoc, ne consumere Viennae debeant. Candidior saepe fuit et praejudiciorum osor. Magnus cancellarius passim vocatus et audit.

Nova facies cancellariae.

A morte ejus mutata in cancellaria omnia. Ad veterem redacta morem omnia. Agentes elevati adeo, ut nullius assumeretur instantia, quae ab agente subscripta non foret. Difficilior ad cancellarium aditus, quam ad Majestates regias. Certis diebus consessus. Laboribus mactari non debere consiliarios, secretarios, cancellistas, promulgatum. Quae sub Nadasdio intra octuum terminabantur, nunc trimestre requirebatur. Juris nulla ratio, reliqionis indifferens. Somsich refferendarius cum pensione annua duorum milium florenorum domum missus, ejusque loco assumptus |

481

Törek et paulo post Festetich. Verbo, cancellariae imperium ad unum solumque Koller est devolutum, qui etiam plus quam vicecancellarius voluit considerari ac haberi. Sine pecunia nulla spes obtinendi quidpiam, haec unica fuit ratio status regni Hungariae, sive subditorum nulla ratio, sed solius gratiae apud principem. Hinc quae praejudicia causata regno, inferius animadvertes.

Occasione diaetae 1751. officium supremi comitis comitatus Comaromiensis familiae Nadasdianae in perpetuum collatum, supra meminimus. Mortuo Leopoldo, esto banus pro eodem institisset, non sine doloris expressione

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.