Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 35 --

(Novi fundi.)

In praemissae summae 60364 fl. exolutionem: 1. Ad fumum singulum dica posita fl. Rh. 22 allaturi summam in Rh. 37846. 2. Administratione tricesimarum ad statum legalem reducta existente, ut auctio juxta ineundas cum administratione rationes incassaretur impositum. 3. Ut omnia hactenus taxata tantum et nondum dicata loca praevia conscriptione in fumos redigantur. 4. Transcolapiani omnes a Kamenszko usque Topolovecz ignobiles domatim fl. 1 taxati sunt. Libertini autem Transcolapiani propter sterilitatem per xg. 30. Subditi vero et cameratica bona ultra 300 fl. hactenus praestitos alios 300 contribuerent. 5. Vinicolae per processuales intra bis quindenam conscriberentur. 6. Ignobiles, nobiles uxores ducentes ad fumos reducerentur. 7. A molis in Dravo fl. 2, in Savo fl. 1 xg. 30, in Colapi fl. 1, in reliquis porro fluviis a primae clasis rota xg. 30, a secundae 15, tertiae 7 1/2 exolverentur. 8. Emolumenta confiniaria utpote boves divisionales, fiscalitates, glandinatio, educilla, tellonia, navla, molae ad praeinsinuatam exolutionem applicarentur. Hortis tantum, foeno, avena, tritico, passualium expeditionibus penes officiales et commendantes relictis. Praemissorum consideratione facile perspicies lector, quae intra singulos schismata, quae dissensiones evenerint. Novitates has detestabantur singuli, ruptaque hic est illa vetus animorum Croaticorum concordia, universae subsequae dissensiones, odia, tumultus, descriptiones promanant. Altercationes, clamores impossibile est describere. Premebat confiniorum commendantes privari divitiis, ex puncto 8. Transcolapianos novo subjici oneri.

(Magnatum sensus.)

Duo intelligentiores offendebant. 1. Rem tanti momenti eousque actam fuisse per privatos privatasque conferentias, neque hactenus | 61f congregationem fuisse celebratam. Quod magnatum fuit, ac praecipue baronis Stephani Patachich, qui bano delatus gratia ejus cecidit elususque turpius, ut infra videbitur. 2. Quod ante dicta, ut taxatis Transcolapianorum, antea taxatorum in fumos reductio, emolumentorum confinii usurpatio, authoritate quasi privata sine bani et reginae praescitu illico praescripta impositaque fuerint, et haec maxime clero urgente. Profecto ex mox dictis illud adeo praedicatum 1755. et 1756., quorundam praepotentiae nomen originem accepit Wolffgango Kukuljevich tum statim praepotentiae arguentis eos, qui conferentiam illam 20. Julii factam constituebant. Quod praepotentiae nomen adeo inhaesit audientium menti, ut postea celebre evaserit.

(Cleri item.)

Clerus praediales suos et decimalistas vigore privilegiorum tuebatur, neque vel taxandos admisit, ut supra libertinorum habita sit ratio, de praedialibus et, decimalistis nil expressum. Hoc vero potissimum ideo, ne praepotentiis Rauch, Naisich, Busan et Raffay, clerus subactus videretur, meritaque allegent sua, quod illi privilegia episcopi et capituli annullassent. Quare post longiores tricas (supra a fol. 49. attactas) ablegatio modalitate ibi descripta Viennam ordinata est. Cui commissum, ut jus creandi supremum capitaneum ex privilegio Mathiae regis 1477. regno confirmaretur. Lusit hic nescio quid Naisichius. Viennae interrogati, quid hoc esset supremus regni capitaneus? respondere nesciverunt. An sit bano superior? an idem sit ut supremus militiae praefectus in Hungaria, Bohemia etc. interrogabantur et tacebant. Episcopus Klimo rem hanc ex me habere voluit, respondi, me in hac providentia ignorare. Cepit acutus vir vim responsi, meque laudavit. Attamen pro privata eruditione sua tametsi urgeret

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.