Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 365 --

commemorant. Ex praenarrato facto in libello contra Jesuitas edito Lupi smascherati mors Benedicti Jesuitis non obscure attribuitur, quod nempe suis artibus, ut tot alios principes, cardinales, pontifices, e medio sustulissent. A vulgata enim Romae incoatae inquisitionis Ulyssiponae contra Jesuitas die quinta, valetudinis sinistrae tertia Benedictus obiit. Metuebant videlicet ab exemplo subscriptae inquisitionis, | 479 ne sententiae quoque subscriberet. Quae nihilominus an ita sint, non assero, Deo haec occulta relinquens. Sed et approbatio operum patris Concinae Jesuitis gravis est ac exstitit, ut hinc etiam contra papam lamentari non cessent.

Carolus Rezzonico Venetus papa eligitur sub nomine Clementis XIII.

Post papae mortem pro more conclave ingressi cardinales, in cardinalem Cavalchini consenserant. Sed huic formalem, ut ajunt, exclusivam nomine Galliae cardinalis Prosper Colonna dedit, ac, uti vulgabatur, ob mancipatum Jesuitarum, quorum cardinalis Cavalchini foret mancipium, ut eorundem generalem p. Laurentium Rizzi pro confessario et suarum rerum arbitro haberet. Gallia approbante factum cardinalis Colonna eundemque pro suo plenipotentiario cum pensione 24 milium declarante, die sexta Julii episcopus Patavinus, natione Venetus, Carolus cardinalis Rezzonico in papam Romanum electus est, assumpto promotoris sui ad cardinalitium collegium nomine, dementis videlicet XIII., et pro more est consecratus.

Nicolaus Palffi cancellarius. Comes Leopoldus de Nadasd moritur.

Ob inhabilitatem ex virium ac sermonis defectu comitis Leopoldi (magni immortalisque Hungariae cancellarii) de Nadasd mense adhuc Martio ad cancellarii munus elevato domino comite Nicolao Palffi ab Erdoed, assignataque Nadasdio ac viduae futurae suae pensione honorifica, ipse die 30 Maji Viennae sancte pieque obiit; ad tumulum suorum in Hungariam delatus. Banus, defuncti frater, Viennam profectus, domi suae affini viduae hospitium dedit. Caeterum Leopoldus de Nadasd, vir doctrinae non vulgaris, diligentiae taborisque indefessi, acuminis alti, aequi justique studiosissimus, honoris cancellariae propagator, fortis animi, adulationis osor fuerat. Post capitaneatum in regimine ad politica transiit. Uxorem Trautmansdorffianam praeclaram dominam habuit, fuit in locumtenentiali consilio et 1738 occasione pestis director. Magister tavernicorum non sine invidia factus a Carolo VI. opera serenissimi Francisci Lotharingiae, tum locumtenentis in Hungaria regii, modo imperatoris, per datum duci ad latus consiliarium Germetlen. Ex tavernico 1740. cancellarius et agazonum regalium magister factus est. Consiliarios cancellariae diligentes fecit, nam ad suum breveque tempus referre debebant ad se missa, ipse universa antea legit, nec passus est, Croatas vel Hungaros Viennae expendere et praestolari resolutiones, aut per alienas vias quaerere quidpiam Tueri Hungariam scivit, potuit, voluit, gravis saepe aliis, et quem metuebant plurimi Germanorum. Amovit ex cancellaria hungarica Germanos consiliarios, laborum diligentia, fuitque ultimus quodvultdeus Hittner translatus ad dicasterium aliud. Religionis catholicae fuit baculus et ex locis non inarticulatis Protestantes ejecit. Dum Jaurino abire et templa sua episcopo cedere debuissent, ipsi notabilem aureorum summam deposuerant, quam ille reginae attulit, dicens: En motiva et argumenta, ob quae ultra et praeter inarticulata loca

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.