Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 364 --

Generalem Laudon, hujus belli gloriam, minore Theresiana cruce donatum 24. Aprilis vulgatum est. Plura item de bellicis, quae ut incerta missa facio. Secunda Maji rex Borussiae Fridericus cum exercitu suo Moraviam ingressus est.

Benedictus XIV. papa moritur.

Die autem tertia Maji Benedictus XIV. Romanus pontifex, anno aetatis suae 83, pontificatus 18, Romae decessit. Quis quantusque fuerit, testantur egregia ejus opera ab eo qua cardinali, papa conscripta; ipsis haereticis a doctrina et moribus fuit venerationi, ut ex Actis eruditorum Lipsiensium patet. Bononiensis fuit natione, ac ex familia Lambertini. Floruerunt sub hoc papa litterati, litterasque bonas promovit admodum. Monachos mire tractavit, ut crederent sibi amicissimum, in re tamen eosdem cavebat. Scripsit sub eo floruitque clarissimus Muratorius, cujus plurima insignia veritatisque opera, nisi sub Benedicto XIV. scripta fuissent, haeresis damnata una cum praestantissimo autore fuissent. Monachi omnes clamabant contra Muratorii libros, praesertim : De vera devotione, De novis in religionem occurentibus, De religione ipsa scriptis et Contra cardinalem Querinium. Ipse Benedictus, si per cardinales illi licuisset, multa reformavisset, ut breviarium, aliaque tanta. Fecit academias Romae, Sacrorum rituum, aliasque multas. |

478

Mors immortalis viri ab eruditis omnibus et praecipue exteris aegrius lata, desideriumque sui reliquit immortale, erat enim a praejudiciis liber. Romani zelum ejus a morte damnabant ob cessas Hispaniae beneficiorum investituras seu collationes, qua cessione ultra 70 milia annue decedere Romanis dicebant ob Hispanorum absentiam; menses item Germaniae, ut nec Hispanis nec Germanis causa sit Romam excurrendi ibidemque insumendi. Profecto ex Germanorum hinc collegii Apollinaris neglectu, ex dioecesi hac nostra Zagrabiensi 12 juvenes ad fatum collegium suscipiuntur. Monachi vix non haeresis eum post mortem damnabant, quod Muratorii opera permissa. Jesuitae porro magni viri perpetuam habituri sunt abominationem, et de illo Jesuitarum neminem bene loquentem audio. Hoc illi praedicant epitaphium: Benedicto XIV. disse, scrisse e visse molto.

Accusant illum, quod fatorum Jesuiticorum causa sit, dum paucos ante mortem dies ad preces ministri Portugalliae formandam contra eos inquisitionem adeo occulte subscripsit, ut eorundem generali non innotuerit. Immo pater, Rudolphi, anticamerae papalis speculator, tum, dum Portugalliae minister rogaret contra Jesuitas subscribendam inquisitionis ordinationem, audivit cum aliis in anticamera praesentibus, excandescendo clarissima voce Benedictum clamasse, papam se esse universorum, habereque negotia alia, Galliae videlicet nunc tractanda, consequenter expectaret rex fidelissimus, donec absolutis aliis se suasque preces audire, examinare valeat; cum nihilominus eadem hac occasione breve contra Jesuitas, inscia sacra congregatione et cardinalium consistorio, subscripsisset, prouti evenit ex effectu. Nam generali Jesuitarum nil sciente, adeoque providere nequeunte suis, quin ex relatione suprascriptorum patris Rudolphi Portugalliae provinciali patri Henriquez, cum furia repulsum fuisse a papa legatum, perscribente, adeoque timere nil debente, sic volente Benedicto, secuta in Portugallia inquisitio, Jesuitarum carceratio, condemnatio, exilium atque proscriptio causata sunt. Ista hisque similia confidentioribus sibi Jesuitae

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.