Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 363 --

actu palatinum Ludovicum Batthyan, dein comitem banum mareschallum de Batthyan. Atque ita de reliquis. Domino notario Nicolao Skerlecz, ultra lege requisitas dotes, servitium gestum in tabula, merita ejusdem alia et lingvarum notitia fuere adjuncta.

Praemissa tabulae relatio sic concinnata fuit tum ideo, ut ab anteriori scholastica forma recederetur, ubi pro lubitu suo tabulares, ut olim in scholis didicerant, scribere solebant: ex instantibus censemus primo loco istum, secundo, tertio etc. , tum quod Josephi Hohnemer instantia pro notariatu supplicantis addita fuerit petitumque de eo tabulae suffragium pro assessoratu. Notum fuerat, continuis scriptitationibus sui eum accommodationem urgere; notum, favere eidem et refferendarium Koller et comitem mareschallum Batthyan, in cujus erat obsequio. Matrimonium praeterea quaerebat Viennae, metuebaturque, ne dives anus sponsa suis efficiat viis, ut hic benemeritis aliis viris anteferatur. Accepit pro merito suo Hohnemerius a tabula testimonium.

Mandatum aulae ad tabulam.

Placuit adeo cancellariae et suae Majestati tabularis haec responsio, ut per rescriptum suum hanc non modo collaudarit, confirmarit, sed mandaverit servandam improtocolandamque, atque amodo ac deinceps forma tali tabulae opiniones submittendas. Praeses tabulae, dominus Balthasar Magdalenich, rescriptum hoc regium legendum praebebat advenientibus, cunctique fuere avidi videndae legendaeque opinionis. Naisich vicebanus praecipue rem hanc extulit.

Successit itaque Jellachichio ad assessoratum tabulae dominus Nicolaus Skerlecz de Lomnicza, ab anno 1754. tabulae ejusdem notarius. Pro notariatu vacante novem institerunt, videlicet Christophorus Sztolnekovich, Balthasar Zaverszki, Mathias Plovanich, Petrus Spissich, Franciscus Kanotay, Michael Blasekovich, Josephus Hohnemer, Petrus Ballog, et Georgius Carolus Levachich, senator Zagrabiensis, qui postremus fiscalis etiam fuerat dominae comitissae Ladislao-Erdoedyanae viduae, medio cujus comiti mareschallo Carolo Batthyan commendatus, | 477 prouti etiam per comitissam Draskovichianam comiti bano, cujus etiam epistola Viennam delata notariatum tabulae est consecutus.

Bichy fiscalis moritur.

Obierat quoque sub tabulae banalis decursu fiscalis in Croatia regius dominus Bichy, natione Hungarus. Substituerat consiliarius et administrator cameralium Radosztich supra attactum Horvath, qui ad ultro merendum incommoditates multis, nullo tamen effectu facessere inceperat. Attamen officio fiscalis non fuit consolatus, quoniam Posonio civitatis illius notarius dominus Naihalt pro regio fiscali in Croatiam fuit submissus. Est ipse articularii Posoniensis filius, nescitur, quomodo in uxorem nactus sit filiam defuncti consiliarii Bobok, ex quo matrimonio affinitate jungebatur cum excellentissimo domino personali Fekete, Vegh, Nagy etc. etc. Nobilitate hinc donatus, ac in Croatiam exinde submissus, sive affinium gratia, sive ut credibilius, amovendum ab oculis Hungarorum hominem leniendumque sermonem connubii ac per istud affinitatis, sed adveniens Naihalt Radosztichium despexit, neque huic subesse voluit, immo ab illo ac aliis adorari exigebat. Banus aulae suae moderatorem et praediorum abs se arrendatorum Biskupecz et Bresane directorem erga constitutum salarium dixit.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.