Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 357 --

protectionis Ottomanicae, quod nempe ab antea Bosnenses Franciscani et provincia in Ottomano imperio constabilita fuisset. Tertio. Periculum esse proditionis statuum, cum monachi Bosnenses e christianis Turcico imperio asvetis plerumque essent. Quarto. Apostolicum principem, ut rex Hungariae esset, in rebus monachorum considerare non debere rationem status, sed religionis perfectionisque religiosorum. Hanc porro neutiquam sperari posse, nisi mores Turcici a moribus christianorum separentur. Progressus tum est ad specialia monachorum, quae corrigi emendarique non possent ob praejudicatos mores, defectum visitationis canonicae, praecipue cum intra ipsos alternativa servaretur, sive triennio ex his Sclavoniae partibus provincialis constitueretur, Turciae conventus visitare impotens, triennio alio ex Bosnensibus quispiam, ut hac ratione regnare intra monachos libertinismus debeat. Procuravit insuper congregationis regularium Romanae eatenus | 466 commendationem ipsiusque Papae litteras, evicitque divisionem, divisa ergo provincia Bosnensis est, atque haec in ditionibus et sub corona Hungariae provincia S. Joannis Capistrani est nuncupata, cui a generali illorum datus provincialis p. Philippus Penich, alia, sive in Ottomano constituta imperio, custodia Bosnensis appellationem accepit.

Mors cardinalis Trautson. Forgacs Paulus episcopus Vaciensis.

Hoc quoque anno obiit cardinalis et archiepiscopus Viennensis princeps, Josephus de Trautson. Archiepiscopatus collatus extemplo episcopo Vaciensi comiti Christophoro Migazzi, Vaciensis autem denominatus ab aula est comes Paulus Forgacs, ex Varadinensi translatus, causa potissimum, ut credebatur, dissensionum cum camera. Sigismundo Martonossi redigendum in ordinem archivum bonus Forgacs crediderat, ac pro vicissitudine humanarum rerum cum episcopo in dissidia venit, pandendo camerae, episcopum possidere multa ex uno possessorio, nullis vero, ut vocamus, radicalibus juribus, fisco regio episcopum eatenus impetente, isto vero semet suis collationalibus episcopatus defendente, sibique haec, quae possidet, fuisse resignata per cameram, et e manibus fisci possidenda accepisse. Ex quo enata de actoratu quaestio translationem ad Vaciensem hunc episcopatum Forgacsii procuravit.

Carolo Salbeck, Transylvano origine, ad Vaciensem praeposituram ex Sabariensi translato, cum haec collationis Jaurinensis episcopi foret, voluntate aulae scriptum a cancellario Hungariae aliisque episcopo Jaurinensi fuerat pro conferenda Sabariensi mihi Balthasari Kercselich. Verum eodem Salbeck episcopo ista revelante ille alteri praeposituram contulit, sese postea excusans, quod, comitis palatini commendatione praeventus exstiterit, et ante receptas Vienna litteras et praepositum promulgaverit et palatino rescripserit, suae eum commendationi deferre. Sic infelicibus adversantur fata.

1757 hyems ex frigidioribus fuit, nivium ferax. Annus fertilis, animalium altiliumque lues continuavit.

In anni hujus magistratus urbis Zagrabiae restauratione Benedictus Krajachich senatoratum accepit die tertia Februarii, ac simul notarius est effectus voto Ladislai Szalle judicis, qui, aequalibus suffragiis intra Carolum Georgium Levachich et Benedictum Krajachich existentibus, istum praeelegit pessima, ut postea expertus est, praelectione. |



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.