Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 350 --

qua summus imperator exercitus aliique principum, item mareschallus Braunius interclusi fuissent, banus Croatiae comes Franciscus Nadasdy Varasdino evocatur, commissaque episcopo modalitate supradescripta locumtenentia per epistolam tantum atque servatam brevem conferentiam, in qua severius majestosiusque allocutus fuit status, tranquillitatem commendans insui, absentia, Viennam ocissime est profectus, et, vix triduo Viennae commoratus cum comite mareschallo Leopoldo Daun ad succurrendum Pragae, Bohemiae et obsessis die secunda Maji Vienna discesserunt. Factisque dispositionibus ad Pragam ingens proelium est commissum magna ab utrinque caede (de quibus videndi scriptores alii, nam rumores inconstantes et incertos me notare pudet), interim mareschallus princeps Schverin, a rege defletus suo, reliquos inter obiit, prouti et princeps Holstein. Ex nostris etiam multi perivere, Praga attamen ab obsidione liberata est, ingenti aulae nostrae solatio.

Obsidionis Pragensis tempore granateriorum, ut vocant, capitaneus Petrus Bottichki e banalibus regni confiniis ob egregios actus a serenissimo duce Carolo in supremum vigiliarum praefectum promotus exstitit. Franciscus Tolnay capitaneus Pragae ad pontem occubuit, ex fatis aeque confiniis.

Braun Pragae moritur. Atrox bellum et continuum hoc anno. Victoria Austriacorum eliberatae Pragae.

Obsidione soluta die 26 Junii Pragae mareschallus Braun decessit, ibidemque sepultus. Sed et continua fuere inter dissidentes proelia, ut crederetur passim, ob sex inita atrocia intra bimestre proelia brevi cessaturum bellum, solutaque Pragensi obsidione, ingens iterum proelium die 18 Junii fuit. Caesi iterum copiosi ab utrinque sunt, Borussici generales multi occubuere et praecipui belli duces, ex nostris unicus baro Luczov. Cruenta sane haec | 457 fuit victoria, cujus felicem exitum totus exercitus populusque bohoemicus, quin Borussi ipsi Nadasdio attribuerunt et scriptis suis attribuunt, aula sola Daunio; uterque, Nadasdius nempe et Daunius imperabant, dextrum unus, alter, ut ajunt, sinistrum latus regebat. Jamque Daunius retrocedere voluit, sed Nadasdius immobilis perstitit fortiterque pugnando, ut miles plane declinare fecit Borussiae regem.

Hac victoria Bohemiae Moraviaeque provisum, quin tota Bohemia excessit Borussus; nostrique inimicum persequendo in suas ditiones irruerunt, ut dicetur inferius. Aula Viennensis ipsa, ad contestandum gaudium suum perennemque eliberatae Bohemiae memoriam, ordinem sic dictum militarem Theresianum instituit in praemium quasi militaris virtutis. Equites hujus duplicis sunt ordinis, majoris videlicet minorisque crucis. Promulgatum fuit, virtutis unius futuram mercedem, habiturosque equites proportionata stipendia. Sed de ordine hoc uberius infra.

Pragensis obsidionis tempore, adeoque Majo ac Junio mensibus non solum ex generalatu Carolostadiensi, Varasdinensi copiosissimus eductus est miles, relictis decrepitis invalidisque sive aetate sive viribus domi unice, sed et ex banalibus confiniis. Horum confiniorum capitaneus Simon Petkovich ab exercitu pro his ducendis comparuerat, quod affectu gauderet populi, abductisque, quos potuit obtinere, hominibus cum ad castra reversus fuisset, a bano supremus vigiliarum praefectus renunciatus exstitit.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.