Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 331 --

libellus sit, obtinuit mandatum episcopus aliquod, mihi ignotum, quia nunquam communicatum. Actor autem episcopi exhibuit ad processum mandatum, quo jubet ille, actorem probare nil debere, et quidquid a me fuerit allegatum in materia hujus criminis, ut cruciligatur. Quod etiam factum est, nam tametsi diffusius allegassem ac in fine eam adursissem legalitatem, ut adminus deponatur intuitu hujus meriti actio, aliud non obtinui quam crucifixionem et deliberationem eam, quod episcopus deponere non mandasset, at tantum allegata crucifigere. Haec erant actionalia contra me merita, petitum simpliciter criminale et sangvinis post degradationem.

Absolutis ergo fusis allegationibus, judices delegati, qui mutati jam ferme omnes fuerant, primo legere inceperunt allegata, obstupueruntque, et quae in iis continebantur et quas dictassent sententias, dum finalis ferenda erat, singulis horis et diebus aliarum fuere opinionum. Primo die simpliciter me absolvendum censuerunt, uno Malenich excepto, qui tametsi actor semper interfuit suaque eos garrulitate atque, uti voluit, rerum interpretatione distrahebat. Cumque metueret absolvendum me simpliciter, dixit, episcopi eam esse voluntatem, ne se coram orbe prostituat, quod fieret, si absolverer, praestareque, cum jam per mandatum transmitti debeat processus, ut in revisorio foro absolvar. Aulam ipsam sic esse persvasam, quod damnabor, quae in antecessum transmissionali providit mandato. Ressius in capite, tum et caeteri a prima recêssere illico opinione. Ergo cogitarent, jussi sunt, ad quid et qualiter condemnarer. Hoc audito, - quo ex motivo, ignorarem, - Jesuita Werntle a rectore suo inhibitus est, ne ultro judicaret, hinc et iste semet dehinc absentavit neque comparuit.

Post dies aliquot ea videbatur esse opinio, ut ab exemplo causae Spoliarichianae, per archiepiscopum Patachich olim judicatae in anno 1738., me purgarem canonice. Sed neque haec placuit Malenichio, quod purgatione facta periculum foret, ne eum ad poenam talionis evocem et novus iterum enascatur processus. Quod quia ex canonistis observassent, hanc etiam seposuerunt opinionem; aliquorum erat postea, ut, cum res tota ex episcopi rancore procederet, ad ei satisfaciendum per tempus aliquod quasi in aresto domus meae detinerer. Sed neque hoc placuit. Igitur arbitrio Malenichii et episcopi relicta est finalis sententia. Et quia ob festa Nativitatis domini et concludi non potuit, consensione mea factum est, ut libere sive ipsis natalitiis festis sive post illa statim feratur sententia. Ergo habito frequenti consilio, nil observatis consideratisque allegatis productisque meis, ob unam episcopi voluntatem Malenich compilavit sententiam, et haec | 434 die 29. Decembris anni hujus 1756. a prandiis fuit promulgata, videlicet quod, quamvis actionata delicta probata non sint neque talium reus sim, nihilominus quod beneficio canonicali priver proventusque canonicales mei quod penes eosdem remaneant. Et hanc sententiam, praesente fratre meo Christophoro, ex originali Malenichiano describebat canonicus Bisztriczey, et Malenich plura, cum describerentur, correxit. Disputatum postea de appellatione extra vel intra dominium est. Et haec una in mei favorem sub toto hoc processu fuit lata sententia, quod videlicet intra dominium appellationem mihi admiserint. Acta nihilominus processualia extradare mihi nunquam voluerunt, neque extradata sunt, sed episcopus ea describere curans per canonicum Bisztriczey submisit ad metropolitanum. An sincere descripseriut, noverit Deus, vel iis usi sunt

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.