Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ressio et Mikinovich de incarcerato presbythero curam. Qui tertio die ab abitu episcopi permiserunt, ut confiteretur per eos assignato praebendario Persich, et ut ob imminentem mortem ex frigore ad familiae calidam domum transferretur. Diebus dein 15 in eadem detentus ac Praemissa omnia cum mihi nota fuissent, cautus esse debui, ne inducar, et aliunde a Reess, Malenich, Paxi, hominibus illis, qui temporalia Deo et spiritualibus anteferrent, amplecti consilia summae fuisset imprudentiae et ruinae propriae. Ergo postquam primum mensis Januarii Februariique prorogassent terminum, illum etiam, qui a dominica 1ma quadragesimae ad dominicam 5tam esset, supplicare rogareque Viennae debui pro mandato promotorio et acceleratorio, quod sub decursu postea bis reiteratum est. Majo igitur mense agere incoavimus. Scopus meus unice plusquam Judaicam demonstrare fuit passionem, quia 1755. regia Majestas ipsa me assecurasset, quod si passio prodiverit, condignam mihi datura sit satisfactionem. Et cum haec tanquam actus internus probis non subsit, ideo duo assumpsi hujus probandae media. Primo per exceptiones, neglectum legum, qui neglectus procedere non potuit quam ex passione, et ubilibet deduxi, Judaeos legalius cum Christo egisse. Et quia observassem, allegata mea nunquam legi a judicibus, sed ab actore Malenich compilari omnes sententias, aut ultima replica, quid deliberandum habuerunt, allegative apponi, ideo sine metu violationis sedis liberius diffundere me potui. In exceptivis ergo ad vindemiae usque juristitium mansimus, nempe in quaestione judicatus, tum quaestionibus juris aliis atque actoratu. In quibus omnibus actor quas voluit sibi favorabiles compilavit sententias. Dum ad merita ventum est, petii ego eadem ab actore doceri, cum neque ex fama aut rumore procederet. At per sententiam est pronunciatum, actorem probare non obligari, verum me ad objecta crimina, secus quod de iisdem convicar. Tum et hanc appellavi
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.