Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 320 --

conjunctum, episcopus quoque Zagrabiensis pro eodem fuisset Malenich, ut neque Paxi petere hunc ea ratione voluerit, ideo banus me, absentem neque suae introductioni praesentem vel etiam accepta a me reverentia, admonet et requirit, ut pro vacante assessoratu me insinuem. Cui et egi gratias et tales misi litteras, si resolutus fuero, quod ad obsequendum suae excellentiae transire velim ad illum assessoratum; agere proin dignaretur, ut sibi visum foret, et mecum disponere. Egitque, sed incassum, ut sequenti dicturus anno.

Facultate demum regia obtenta, ipsa pro anno sequente banalis tabula Varasdini celebranda promulgatur.

Die vero 8. Decembris anni hujus regina nostra Maria Theresia feliciter quintum enixa est archiducem, qui Maximilianus | 421 dictus est. Crevit nativitatis diei augustissimi imperatoris in aula laetitia ex nato etiam eodem die filio archiduce. Quidam poeta alaudam eum compellavit, alludens ad insignia Lotharingiae, sed alter sic ei respondit: Grande aliquid de Te sibi dicere visus Apollo est, Cum nuper quintam te compellaret alaudam; Grandius at, si Francisci magnaeque Theresae Te dignam sobolem, similem si dixero fratrem losephl, CaroLI, LeopoLDI, FerDInanDI.

Incoalum judicium liominum Montis Claudii.

Sub praesidio domini vicecolonelli Francisci Kussevich mense Decembri Zagrabiae incoatum fuit jussu quoque bani hominum Montis Claudii judicium. Accusabat istos sub nomine fisci regni dominus Josephus Loob, pauperum advocatus, defendit eosdem Benedictus Krajachich, uti supra insinuatum. Iste defensionem talem accepit, qua subtiliter culpam totius horum dominum contumaciae et confusionis in statura derivavit publicum, ex ratione videlicet ea, quod is, statim ac ViennĂ¢ eorundem accepit regulationem, eam, uti debuerat, iisdem non dedisset assignassetque, at distulerit et mensurationes novas terreni eorundem admiserit, cum tamen jam pro eodem terreno regulati per commissionem caesareo-regiam aula probante fuerint. Hinc quia judlium comitatus Kesser, cui fides habenda erat, iisdem edixisset, privilegia eorum ex aula advenisse, illi etiam talia postulassent, negataque eisdem non solum fuissent, sed plane post obtentam a principe regulationem in mensuranda eorum terrena itum fuisset, et lectiorem prudentioremque quemvis talia moveri poterant et movissent ad judicandum credendumque, dispositiones principis subverti, quae in eorum favorem essent, consequenter quivis easdem sibi dari et communicari postulasset, id quod et homines Montis Claudii fecere, modis quidem minus probandis et Iicitis, sed eorum inscicitiae justo dolore mixtae tribuendi. Si publicus status experiri eorum obedientiam voluit, statim atque illico submissam ViennĂ¢ regulationem ipsis extradare debuisset, neque juxta Busanianas ideas novam ordinare investigationem et deputationem, minus autem per Raffajum Montis Claudii admittere mensurationem, et quidem sub vigiliis Posavanis et verberationibus a principe vetitis. Hoc si factum fuisset hominesque Montis Claudii datae ipsis regulationi semet opposuissent, contumaces reique essent; modo autem, dum res eorum tota ex repetitione submissae ipsis a principe regulationis processit, an contumaciae convinci valeant in substantia, esse

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.