Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 318 --

(quamvis vicebani hoc esset fuissetque), sceptri vero Joannni Busan, tabulae banalis assessori. Factae item dispositiones quoad tormentorum jaculationes, banderialistarum ordinem etc.

Ejus sive bani introductio.

Die vero 24. Novembris Petoviensi itinere adveniens banus in comitatu fratris sui colonelli Josephi, qui ad eum salutandum Marpurgum concesserat, vix non primos illos regni legates fugisset, cum de illis praevie nil scivisset. Properantem ergo secuti sunt ad tentorium, in quo a reliqua nobilitate praestolabatur, ubi pro more a protonotario brevi, matura ac insigni allocutione salutatus, conscensis equis, per summum latum (erat enim praecesseratque tempus pluvium) Varasdinum ductus est, ibidem ab ipso locumtenente generali Adami Batthyan, colonello item Settwicz aliisque confinii officialibus, qui cum 1000 pedestribus ei obviam venerant, salutatus, in comitiva et horum civitatem petiit, et in conducto a se hospitio domus Draskovichianae descendens, dato sui adventus nuncio domino episcopo Zagrabiensi, et expost facta eidem visita atque recepta, die altero convenientibus ad praetoream domum statibus ductoque tam introductore episcopo quam et bano novo, episcopus insignem orationem, a canonico Paxi compositam, praelegit eumque banum dixit. Quo facto ad aedem sacram patrum Franciscanorum Varasdini ductus est et sacro abbatiali interfuit, adstantibus bano Joanne Busan cum sceptro et Nicolao Bedekovich cum vexillo, post quod deposito juramento "vivat" acclamatum, ipseque ad suum reductus hospitium, in quo splendidum opiparumque dedit banus prandium. Vinum, panis bosque assus distributa pro more militibus. Atque sic absoluta est introductio. Pomposus erat comparentium vestitus, frequentia, quae esse potuit, non tamen ea, quae sub Draskovichio ac prioribus banis, cum quibus exterorum vicinorumque Stirorum fuit frequentia, in hujus autem bani introductione nemo adfuit. Sed et ob milites, qui ad castra mense Julio profecti sunt, nec tantus erat banalistarum numerus, qui 1753. Zagrabiae occasione locumtenentis introducti videbatur. |

419

Ex ipsis etiam patriae magnatibus, Patachichiis exceptis, alter non fuerat. Banderia erant episcopi pedestre et equestre, capituli, praepositi Zagrabiensis, comitum Erdoedy, comitis Draskovich, Keglevich, marchionis Perlasz, Patachichianum, Batthyanianum ex Ludbreg, privatorum item, nec non Turopolienses cum suo capitaneo, et regni sub ductu vicebani, sub quo erant nobiles unius sessionis, regni item praediales et possessionati ac armalistae nobiles, officiis publicis non gaudentes. Hi enim banum comitati sunt sine vexillo quopiam.

Congregatio sub bani praesidio.

Altero die fuit sub bani praesidio perbrevis regni congregatio, dimissique omnes sunt. Ab olim autem moris erat, ut banus novus honorario quodam veneraretur et tale ei per deputatos offerretur. Nunc duo quidem milia bano huic pro honorario oblata exstitere, (quae is renuit), at privative per dominum Busan sunt fueruntque oblata. Quod occasionem murmurandi pluribus praebuit ac praecipue baroni Stephano Patachich, qui sustinuit sensitque, Busanium ideo oblationem privative attentasse, ut vel sibi emeret banum vel duobus illis potiretur milibus, quia per articulum regni docebit bano assignatos, quietantiam autem bani producturus non esset, neque praetendi posset, hinc eidem bani honorarium remansurum. Et fraudis hujus intuitu per deputatos semper honorarium offerebatur, perceptore excluso, qui dein ad status reduces referebant

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.