Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
suam misericordiam atque pro tot tantarumque animarum filii sui sangvine redemptarum salute per eundem Christum dominum nostrum benedicere dignetur et victores efficere, ut videat posteritas detque Deo gratias, divina ope magis quam principum cura hostes superatos esse, nec catholicos servire haereticis pro haeresis stabilimento. | 416Notandum
Terraemotus Zagrabiae et alibi.
Hoc anno frequentes fuere terrae motus. 18. Februarii Belgium validius contremuit. Zagrabiae quoque observatus, uti supra meminimus. 1., 2., 3., 6., 8. die Martii Bonna, Colonia, Aquisgranum et his finitima loca, 14. autem Aprilis magna pars Italiae terrae motu concussa est. Tempestates item horridae ex Italia describebantur, Paduae praecipue ac locis in vicinis. Reliqua ex provinciarum historiis vide sis, neque enim vel ad nos pervenerunt vel nostri, ut scribamus, sunt instituti. Itaque redeamus ad Sclavoniam.
Tempus banatus comitis Francisci de Nadasd.
Superius notavimus circumstantias, quae sive in resolutione sive promulgatione bani hujus acciderunt. Notavimus etiam conjecturas, ob quas in banum est resolutus.
Juramenti formula banalis nova.
Post ejus autem publicationem duo singularia et notanda acciderunt. Primum erat juramenti ejus formula, quae ad status plane fuit submissa, ante ejus adventum, pro trutina. Hac porro fidelitatem primo caesari, tum reginae ejusque in regno futuris successoribus juramento spondere debebat. Tenuit admiratio singulos, quod praeter hactenus observatum morem haec juramenti banalis formula statibus fuerit communicata, nec ab eis impugnata, quin acceptata. Credo ego, aulae cancellarium Leopoldum a Nadasd, fratrem bani, hanc submisisse ideo, ut status vel legali formulae insisterent vel eam sic mutandam peterent, ut reginae et Hungariae regibus primo juretur fidelitas, tum caesari
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.