Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 312 --

Catholici e contra principes jure negant, bellum hoc religionis dici posse, aut status imperii eversivum. Cum enim catholica fides in humanis non fundetur mediis, neque Protestantibus fuisset impositum Romanocatholicam amplecti fidem, nec de imperio lis est nec de religione, sed de aerario principum, de cultura subditorum, de commerciis; quae fidei non sunt, bellum religionis dici nequit. Si autem et ista ad promotionem fidei sunt et ex his augeatur orthodoxa religio, zelus modo regnantium catholicorum principum laudandus est. Atque in substantia bellum praesens totum res status est, ex qua, si cadat feliciter, periculum protestanti religioni omnino imminet.

Quod Protestantes sicuti animadverterunt, ita ad huic obviandum universa posuere ponuntve media. Borussiae rex unus nunc e Protestantibus est, quia vicinus Austriae, qui hanc divexando, ne aerario crescat, impedire potest extorquereque ab Austria liberum, uti antea, septemtrionalibus commercium. Hinc statim ab Aquisgranensi tractatu, ut observarant Protestantes, ab aula Viennensi rationem aerarii susceptam esse, rex Borussiae crescebat milite, ab Anglia nempe monitus. Foedus, ut illi vocant, neutralitatis coactum intra eosdem est, et Anglia Borusso ad belli exitum et in ejus subsidium quotannis librarum sterlingorum 670000 dependit. Et quisquis totius hujus belli rationem penetraverit, ac bene perpenderit, hanc nostram conjecturam damnare non poterit. Borusso nempe unicum scopum esse divexare Austriam, ne crescat aerario, impedire, ac tandem per futurum tractatum aequilibrare aulae Viennensis intentiones. Quis, obsecro, aliud cogitet, dum videmus Borussum occupata Saxonia (excepto suo capite et aula) Protestante, adeoque pro virium conservatione Protestantium | 412 amoto catholico electore, ne faveat Austriacis, ipsis religione et sangvine conjunctus, nil ultro facere, quam evertere magazzina Austriae, per Bohemiam excurrere, hanc Moraviamque miseram reddere, neque triennio jam vel cogitasse de servandis illis, quae occupasset, at duntaxat de pauperanda Austria. Sane in Hungariam facillime irrumpere potuisset et eandem magno servare damno, uti etiam quae in Bohemia et Moravia occupaverat. Sed his non curatis, unam ejus studium videtur esse divexare Austriam, atque ob rerum penuriam extorquere faventes commerciis Protestantium tractatus articulos. Necdum enim eas esse Austriae aerarii vires perspiciunt Protestantes, ut tot damnis reparandis sufficiat, Galliam ob bellum, quod cum Anglia gerit, succurrere Austriae non posse praevident; Moscovia in eo statu etiam non esset, prouti nec caeterae catholicorum provinciae et regna; hinc supponunt, vel ex hac ipsa Austriae divexatione eo cogendam, ut cogatur arbitrio se demum Protestantium subdere, atque ab his tractatus articulos accipere. Ilia quoque exercitus Borussici corpora, quae Imperialibus, Gallis et Moscovitis opposuit, eundem habere videntur scopum, divexationis scilicet et impediendi succursus in naturalibus Austriae et demum cognoscendae necessitatis Protestantium principum. Crediderimque ad finem facile et istud in gabinetto protestantis religionis asservari, ut in casum constantiae et felicitatis foederis catholicorum Silesiae ducatu et fors quibusdam ad Magdeburgum et Saxonicis, immo et ipsa Lusatia faventes commerciis et aerario Protestantium articulos mercentur, regi ut Borussiae ora remaneat maritima, et commerciis consulatur Protestantium, in quibus religio eorum situatur.



Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.