Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 307 --

, ut universi militarem artem condiscerent, et, qui armorum capaces essent, salaria perciperent et mererentur, ac si legionibus adscripti forent. In hortis et theatris publicis ab officialibus regiminum exercebantur joco quasi et amore mercedis, nescii intentionum regiarum, qui universos capaces belli facere voluit. Campagmenta servabat ipse, sed ita, ut nec ministris exteris ars pateret. Si enim accessisset ad regem quispiam, cessabant ab exercitio, donec minister absolveretur. Haec regis militiae militum exercitatio occasionem Brühlio dedit accusandi Borussiae regis de machinationibus quibusdam et praecipue asserendi sibi Poloniae regni, apud alias Europae aulas. Et in veritate admirabatur omnis eam, quae fuit, armorum militumque cura Borussiae ac Austriae tempore quidem summae pacis ac augendi aerarii occasione, ut omnino enato bello credi potuerit, ex meris suspicionibus ruptam pacem esse. Interim anno 1755. intra Moscoviam Austriamque conclusum fuerat (uti Borussus in suis manifestis), ut bellum accenderetur et Moscovia cum 60 milibus in Borussiam irruere debuisset. Verum cum irruendum fuisset, defectum causavit annonae Moscovia, in Croatia quoque enati Austriae sunt tumultus, adeoque res erat | 406 proroganda, praecipue quia Anglia vel foederi subscriptura putabatur, vel neutralis mansura. Postquam autem in aperto Anglia fuisset cum Gallia discrimine, Anglusque Borusso detexisset, quae aliorum forent molimina, ut fors eum socium nanciscatur, aut ex affinitatis aut religionis protestantis amore, profugiente ad Borussum legationis Austriacae Berolini secretario, cognomine Weingarth, initio Januarii anni hujus universaque secreta detegente, Anglum inter et Borussum foederis conventio (illi neutralitatis dixerunt) die 16. Januarii conclusa est. Quibus fatis detectis, Austria cum Gallia se conjunxit, uti superius dictum, festinavitque suos ponere exercitus in Bohemiam Moraviamque, ut Borussum anteiret, credens rem illi ignotam esse, adeoque ex impossibilitate cogendi providendique tam cito sui militis, insperate obruendi. At ille, quia conscius jam ab anno 1750. singulorum foret, paratusque exspectasset, ut occasionem coram orbe lamentandi haberet majorem, reginam nostram Mariam Theresiam medio ministri interrogari curat de fine exercitus illius, in Bohemiam Moraviamque locati. A qua cum supradescripta accepisset responsa, hostem antevertit, et eam pugnandi secutus est rationem, quam contra se experiri debuisset, occupando videlicet repentine Saxoniam electoremque exulem faciendo, homines suos in societatem belli trahendo.

Negat, se esse agressorem, sed hostilitates incoasse, et, cur gabinettum occupaverit, docet. 49 instrumenta evulgat. Brhülii domus et castella eversa.

Qua ex re infert Borussus, se neutiquam agressorem esse, at defensorem defensiveque agere contra suos hostes. Se quidem hostilitates incoasse, neutiquam tamen agressorem esse, cum contra injustum invasorem fas sit media ponere, ut suae intentiones effectum non obtineant. Gabinettum regis accipiendum fuisse, ut mundum totum originalibus convincat, quorum ille modalitate praedescripta servabat copias. Brühlius autem ex illo hominum genere esset, qui nisi convincantur, negant omnia, capaxque fuisset, (nisi prae regis Borussiae manibus originalia essent), regem Borussiae mendacii coram orbe arguere. Et in effectu in praemissorum robur 49 instrumenta publico exhibuit Borussus, contra quae aliud replicatum non exstitit, at quod producta illa eum

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.