Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 304 --

regis in Poloniam relegatio hanc confirmare videbantur opinionem. Verum si res consideretur penitius, Poloni stringendi erant, cum nihilominus Poloniae quies sit almaque perfuatur pace.

5ta. Virium Borussi enervatio, ne crescendo leges ponat et Europae conturbet aequilibrium. At si istud erat, praestabat Austriae vel Angliam neutralem efficere vel ejus conservare amicitiam. Quare aularum et arcana status vulgus non penetravit.

Inquisitum, eccur Austria ab Anglis abiit.

Sagaciores examinarunt et illud, quid esse potuit, quod Austria se avelli ab Anglia passa sit. Quia primo non satis firma videretur esse cum Gallis amicitia tum ob saeculorum inimicitias, inimici enim reconciliati periculosior foret amicitia, quam esset inimicitia, cum et quod palam scriberent dicerentque Galli: foedus hoc, cum Austria initum, in utilitatem desiturum Galliae. 2do. Ob Anglorum Hollandorumque in nervo belli, qui pecunia est, necessitatem. 3tio. Ob navale bellum, quo Anglia distrahere potest Galliam. 4to. Ob ipsam gratitudinem, quia 1740. post mortem nempe Caroli VI. Angliae plurimum beneficio in avitis provinciis suis regina Maria Theresia servata exstitisset et maritus ejus Franciscus in imperatorem electus. Autorem separationis hujus passim dicebant esse Benedictum XIV. Romanum pontificem. Alii comitem a Kaunitz e Galliis reducem et ministerio status donatum, quia aperuisset Austriae oculos docuissetque manifeste, perniciosius nil fuisse Austriae quam conjunctionem cum Anglia, quae sic lusit Austriam, ut proprium interesse obtinuerit cum ruina Austriae. Sic in successione Hispanica, sic in Neapolis et Siciliae regnis, sic in orientalis compagniae sub Carolo VI. erectae destructione, totque casibus aliis. Utut sit, magnam causavit omnibus haec disjunctio admirationem, et majorem fere, quam quod Austria cum Gallia semet conjunxerit.

Tria ergo haec, videlicet: 1mo. Austriae ab Anglia recessus, 2do. illius cum Gallia conjunctio, 3tio. belli praesentis | 403 vera causa curiosum reddebant publicum, praestolabanturque omnes manifesta principum, ut ex his metiri de praemissis quid liceat. Verum ista jejuna prodiverunt.

Manifestum Austriae jejunum.

In manifesto siquidem Austriae accusabatur Borussus, quod Saxoniam invasisset, occupasset, spoliasset, detinuisset, reginam servaret captivam, contra jus gentium in arcanum regis gabinettum involasset, cursorem publicum stitisset, in Bohemiam quoque incurrisset. 2do. Quod divexaret catholicos, indignos ad beneficia promovisset ecclesiastica, et jure electionis capitula privasset, taliaque meri facti, ex quibus priorum nil elicebatur. Hinc concludebatur, Borussum agressorem esse, Austriam semet defendere; inique item per Borussum praetendi, bellum hoc bellum religionis esse.

At ab anno jam 1748. sollicita fuit pro augendo perficiendoque milite suo Austria, neque unquam tantum habuit, ut his annis, exercitum. Utve res tegeretur, regimen singulum 2200 continebat milites. Accommodandis rebus suis omne adhibuit studium, uti et cum vicinis Venetis aliisque. Immo foedus praecessit Gallicum, Moscoviae item ad tale accessio, biniqui exercitus, in Bohemiam nempe et Moraviam collocati sunt antea, quam in Saxoniam irruisset Borussus, neque irrupturus vel praevidebatur; qua ergo ratione, praemissis tribus, Borussi in Saxoniam irruptio causam dedisset? Sed et episcopi Vratislaviensis Sauffkacs facta a rege elevatio a Romano

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.