Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
regis in Poloniam relegatio hanc confirmare videbantur opinionem. Verum si res consideretur penitius, Poloni stringendi erant, cum nihilominus Poloniae quies sit almaque perfuatur pace. 5ta. Virium Borussi enervatio, ne crescendo leges ponat et Europae conturbet aequilibrium. At si istud erat, praestabat Austriae vel Angliam neutralem efficere vel ejus conservare amicitiam. Quare aularum et arcana status vulgus non penetravit.
Inquisitum, eccur Austria ab Anglis abiit.
Sagaciores examinarunt et illud, quid esse potuit, quod Austria se avelli ab Anglia passa sit. Quia primo non satis firma videretur esse cum Gallis amicitia tum ob saeculorum inimicitias, inimici enim reconciliati periculosior foret amicitia, quam esset inimicitia, cum et quod palam scriberent dicerentque Galli: foedus hoc, cum Austria initum, in utilitatem desiturum Galliae. Tria ergo haec, videlicet:
Manifestum Austriae jejunum.
In manifesto siquidem Austriae accusabatur Borussus, quod Saxoniam invasisset, occupasset, spoliasset, detinuisset, reginam servaret captivam, contra jus gentium in arcanum regis gabinettum involasset, cursorem publicum stitisset, in Bohemiam quoque incurrisset. At ab anno jam 1748. sollicita fuit pro augendo perficiendoque milite suo Austria, neque unquam tantum habuit, ut his annis, exercitum. Utve res tegeretur, regimen singulum 2200 continebat milites. Accommodandis rebus suis omne adhibuit studium, uti et cum vicinis Venetis aliisque. Immo foedus praecessit Gallicum, Moscoviae item ad tale accessio, biniqui exercitus, in Bohemiam nempe et Moraviam collocati sunt antea, quam in Saxoniam irruisset Borussus, neque irrupturus vel praevidebatur; qua ergo ratione, praemissis tribus, Borussi in Saxoniam irruptio causam dedisset? Sed et episcopi Vratislaviensis Sauffkacs facta a rege elevatio a Romano
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.