Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ob extremam potissimum, qua premebantur, famem, eas accepit a rege suo litteras, ut in talibus constituti una cum suo rege durissimis circumstantiis quidquid fecerint ratum gratumque regi futurum est, excepto solummodo eo, ne contra personam sui regis et electoris Saxoniae arma corripiant et contra eundem insurgant; caetera probaturum omnia. Itaque mareschallus Rudovszki cum Borussis transigit lege ea: quod officiales Saxonici ad assumendum Borussiae regis servitium non cogentur,
Conventio intra reges Poloniae et Borussiae.
Sed et elector Saxoniae ac una Poloniae rex cum Borussiae rege sic transegit, ut:
Borussus Saxonibus leges dat.
Quibus ita factis, rex Borussiae legem regulasque Saxonibus tanquam propriis subditis posuit. Aerarii omnem accepit rationem ut proprii redditus. Milites petiit. Sed ne Saxoniae status exosi reddantur subditis, proprio item suo domino et electori, ad preces eorum, imposuit. Reginae ipsi pensionem et aulam praescripsit, cum fodinis aliisque omnibus providit et disposuit, suique exercitus sedem Saxoniam fecit, revocato etiam e Bohemia universo suo milite et per Saxoniam collocato. Braunius die 12. Novembris dimisso ad hiberna milite Pragae fixit praetorium, | 401 et consentiente Keith mareschallo Borussico ad thermas Carolinas locus permutandi captivi militis fuit constitutus. Neque anno hoc praeter consvetas partium vigilias et pugnas velitares minores, quas hussari quandoque fecissent praedarum affectu, actum ex parte Bohemiae est aliquid.
Piccolomini acta.
Piccolomineus porro ad Moraviam situs exercitus atque Swerinianum Borussiae corpus ab opposito Silesiae considerans, singulare certamen nullum habuit, at frequentiores tantum velitationes. Quarum memorabiliores erant generalis Lascy, dum non longe Zittavia 30 currus annonarios Borussis eripuit non sine caede concomitantium; marchionis item Spada, generalis Palffy et colonelli Varasdinensium Mihaljevich, dum ad Livven et Nabod 500 amplius e Borussis cecidissent; et demum 31. Decembris praedicti generalis Lascy, dum cum 300 pyrobolariis Croatis totidemque peditibus, 200 item Carolostadiensibus equitibus, horum colonello barone Mitrovszki adjuvante, in Borussos Laudae, Ostriczii et Rattmericzii hiemantes concubia nocte irruissent et cladem magnam iisdem intulissent.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.