Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 299 --

se obligatam rationem reddere, cautionis autem postulatum insolentiam esse, et responso hoc a rege Borussiae audito, jubetur minister cautionem urgere, rex autem in Saxoniam inexspectato fato irruit. De quo antequam diffusius, juvat notare, quae fuere jussa aulae quoad partes has Croatiae Sclavoniaeque.

(Ex banalibus confiniis ad castra progrediuntur.)

Mense igitur Julio, atque circa diem. 12., ex banalibus his confiniis ad castra regia in Bohemiam abivere 2200 pedestrium militum sub commando et ductu colonelli regiminis Kostanicensis domini comitis Christophori ab Orsich cum vicecolonello domino Nicolao Friderico Gerlechich. Ex supremis vigiliarum praefectis hac occasione profectus nemo est, verum capitanei Boltichky ac Rosichka munus officii hujus obibant. Ex capitaneis ivere Nicolaus Matlekovich, Raizner, Tolnai etc. Cum per Zagrabiam fuissent profecti, ad omnium admirationem ivere tristissimi, et gregarii nescio quae mala praesagiebant. Hos Augusto mense secuti sunt equestres numero 500 cum suo colonello domino Gabriele Skerlecz. Item aggregatus vicecolonellus comes Sermage.

(Item [ex] generalatibus.)

Ex generalatu Carlostadiensi eodem hoc tempore ivere colonellus Likanus Vehla et cum eo ut aggregatus vicecolonellus dominus Laudon (qui a saeculis non auditas fortunas fecit); item Losi, Pezinger, Tompa etc. etc. cum 4400 gregariis pedestribus; colonellus item equestrium dominus baro Mitrovszki. - Ex Varasdinensi generalatu ipse generalis Beck, item colonellus Mihaljevich cum 2200 gregariorum pedestrium. Atque iste fait primus ex partibus his nostris exitus.

(Borussiae rex Saxoniam occupat. Tum dispositiones. Dresda capta. Regina tuetur gabinettum. Aula Viennensis confusa. Ordines ejusdem.)

Interea dum minister Borussicus Viennae urgeret aulam pro supranotata declaratione cautioneque, die 29. Augusti Lipsias Borussiae hussari subintrant, pars curiam, pars forum occupat. Hos secuti sunt equitum peditumque 8200 imperante Ferdinando duce Brunsvicensi, qui ab omni insolentia militem cohibuit, aerario tantum et armamentario acceptis jussaque militis per magistratum provisione. Quod factum mira celeritate aliis Saxoniae locis et urbibus, ut sexta Septembris die Saxonicus miles ad castra inter Koenigsteiniam et Sonnensteiniam prope Pirnam sese poneret; Pirnae ipse rex cum duobus filiis subsisteret, regina Dresdae relicta. Rex autem Borussiae die prima Septembris Berolino abiens fulminis hujus spectator adfuit, divisoque suo exercitu, ducem Brunsvicensem ad Freibergam consistere jussit, Beveranum ad Fischbacum ultra Albim, Swerrinium vero mareschallum suum ad fines Silesiae Austriacorum signa observaturum | 398 constituit, Willig vero generalem suum ad accipiendam Dresdam exmisit, ipse hanc ducens exercitus sui manum. Quod etiam eidem successit; nam die 9. Septembris Dresdam hora matutina nona in suam redegit potestatem ipsamque petiit regiam et ab ea claves sibi resignari postulat. Quo obtento cum generalis Willig a gabinetto regis claves postulasset et regina negaret, immo ad hoc defendendum semet appodiasset portae, quoadusque de regis constet jussis, gabinettum tam reginae quam et generalis sigillo fuerat obsignatum. Sed volente rege gabinetti reclusionem, postquam generalis Willig exorare reginam nequivisset, ut a porta recederet, facta deprecatione, postes reclusit et scripturas intimas accepit

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.