Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
discordia, cointelligentia. Nam, ut supra notatum, Lukauszki in illa cum Josepho Raffay dissensione nominetenus Busanium praepotentiae arguit, in deductionibus attamen suis modestissime se erga Busanium habuit et iste vicissim contra Lukauszkium. Caeterum pictor quidam, nomine Ignatius, in parte capitulari habitans, insignium erat depictor, scriba item. Quidam vero Jurjevich, ex Jamnicza nobilis, ac antea apud Joannem Rauch ammanuensis, in hoc influxit negotium, (ob quod, ruente contra Rauchium coelo, non deerant, qui facti hujus vellent complicem, at non sine injuria, uti eventu is est testatus), etiam disseminando, apud se tantorum esse litteras et documenta. Quidam vero Sunecz, item Lukinich, necnon praepositi majoris venator, obequitatores fuere per domus ditiorum et potentiorum praedialium, libertinorum ac rusticorum, qui suis modis insinuarent, eccur contribuerent, cum ipsi veri indubitatique forent nobiles, ac de talium armalibus rescire hi instigatores vellent. Postquam ad has accipiendas resolvebantur incauti, necessum fuit ad Jurjevichium accedere, habita penes se litteralia documenta (ad genealogiam videlicet comprobandam) exhibere praetextu eo, ut videat, num revera ad eos aquirendae armales pertineant; pactare demum juxta petentis facultates certisque terminis pactatam deponere pecuniam, occasione autem traditionis armalium totum exsolvere. Erat ingens ditiorum rusticorum et ignobilium cura de hoc sibi procurando thesauro. Vendebant animalia, tenuta sua inscribebant aliis, mutuoque ubivis conquerebant pecuniam. Accidit, ut quidam ad fratrem meum Ignatium, parochum Kravarszkensem, mutuas orantes ecclesiae illius pecuniae adessent. Iste, cum mutui necessitatem rogaret, innocenter ab iisdem intelligit omnia, eosdemque dehortatur a mutuo, quod is Jurjevichium nosceret, neque tale illi esse posse tabullarium diceret, ast fraudem dolumque metueret. Hinc persvasit
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.